Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 5a

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


5a.

Sum quia pictura Paradisi facta figura

Etterni, dico quod prosint hec inimico,

Si vult salvari, si vult sapiensque probari.

Non tamen ingratis valeo, nec sum reprobatis

5

Vtilis: ergo satis placeo cum pace locatis.

Non huc ignari veniunt diri vel avari,

Nam mea natura non vult nisi corpora pura,

Et fore postico Dominus letatur aprico.

Vult fecit quales homines is vivere tales,

10

Non vult rivales, non ut lupus exitiales.

Ambo rogando Deum faciunt in fine tropheum,

Ambo nec oblique: Deus est qui regnat ubique.