90. de Caelia et speculo
Pectine formosos concinnans Caelia crines,
Consuluit speculum, quae sibi forma foret.
Respondit speculum, "quid tecum fulgor honosque,
Si fugis Idalium tam pudibunda torum?
5
Accedent anni, quibus istaec fugerit aetas,
Et quibus urenti non eris apta ioco.
Vive hodie: cras nimbus erit, cras nubila surgent,
Impelletque tuam dira procella ratem.
Conteris aetatem viridem. non vivitur apte
10
Hic, ubi non laetus dona ministrat amor.
Quid tibi concessus decor? utere tempore: virgo
Casta nimis dici virgo sepulta potest.
Omnia mutantur. quoties mutata dolebis,
Et dices, heu! cur dura in amore fui?
15
O quam saeva tibi, cur perdis praemia formae?
Forma quid est, fructum ni sua dona gerunt?
Nunc propera, dum vernat humus, dum lilia florent:
Haec, non maturo tempore lecta, cadunt.
Nunc propera, infelix; vertuntur tempora circum
20
Et redeunt, sed tu non reditura peris.
Cui non hoc notum? vita haec ni pulveris umbra,
Vita nihil. caelos suscipe, amore calent.
Quid sit amor, nescis. res est dulcissima. disce,
Disce tua sapiens utilitate frui.
25
Cur natura dedit quae dona relinquis, et illa
Quam peccas! homines mille relicta necant?
Lenta manes, nec credis, inops. inscitia tanti
Causa mali. gaude. saeva moraris. ama.
Hoc, hoc consilium tibi do, do, Caelia; dumque
30
Me spectas, speculi haec verba loquentis habe."