10.
Ad laudem sedis Domini,
Vt plena suo nomini
Referatur, victoria
Dicatur atque gloria.
5
Celi cum sede concinant,
Nec elementa desinant;
Pangant aves dulcissime,
Vt solent suavissime.
Muta dent animalia
10
Preconia, per qualia
Intelligatur gratia,
Per quam fit reverentia.
Pisces et cete grandia
Hynnos dicant, et gaudia
15
Cantent flores et arbores,
Vt docent docti rethores.
Flamma cum nive, glacies,
Bruma, vento rum acies
Et procellarum spiritus,
20
Omnis rerum exercitus.
Resurgant laudem mortui
Vt referant, et cernui
Stent et de dono stupidi
Quod revixere rapidi.
25
Sol, luna dicant: "Domine"
Et stelle "tuo nomine
Pleni sunt celi, maria
Tellus et aer: gloria!"
Qui sedes in altissimo
30
Et solio clarissimo,
Suscipe que dant opera.
Et que creasti genera.
Preconia cum laudibus,
Solempnia cum cantibus,
35
Qui regnas celi specula,
Nunc et per cuncta secula. Amen.