18. Benacus
Te Giberte cano, purus dum templa sacerdos
Ingreditur, cupioque tuas attingere laudes.
Sit modo non impar tanto sub pondere, quae me
Musa vocat: nec eam ventura redarguat aetas
5
Obscurae carmen claro tibi condere famae,
Et magnum brevibus voluisse intexere chartis.
Nuntius ut vitreas Benaci vectus ad undas,
Muscoso subter pendentia fornice tecta,
Atque Dei laetis implevit vocibus aures
10
Advenisse diem, quo formosissima terrae
Ausoniae Verona sacris templisque regendis
Demissum coelo et magnis virtutibus auctum
Acciperet iuvenem, qualem vix ipsa petebat,
Forte Pater gelido in luco sylvaque virenti
15
Fontibus et rivis cubito subnixus et urnae
Iura dabat: cui carbasei mollissima fili
Stamina pingebant fuco, vestemque parabant
Caeruleam, innumerae nodis ac retibus aureis
Collectos comptae crines tempusque decorum,
20
Incinctaeque auro surasque sinusque fluentes
Vestibulo in thalami natae, niveosque lacertos
Nudabant operi: quo pulchro ex agmine Sirme
Docta lyrae digitis percurrere fila canebat
Carmen, quod totidem numeris Gardeque Saloque
25
Reddebant; sol aestivos circumvagus orbes
Axe terens medio currum librabat Olympo.
Ergo avidis allata Deus postquam auribus hausit,
Promissosque olim fatis sibi laetus honores
Agnovit, tangens haerentem uligine barbam,
30
Demulcensque manu iussit vicina vocari
Flumina; dein sese placidum convexa sub alta
Speluncae senior solitaque in sede recepit.
Postera iam coelo stellas noctemque fugarat
Lustrabatque dies multo terrasque fretumque
35
Lumine, cum nitidis venit Ticinus in undis,
Piscosusque altas involvens Lambrus arenas.
Venit et indigenis foecundans Ollius arva
Deductus rivis, et cultos Abdua campos
Amne secans, fulvo ripasque interlitus auro.
40
Nec rapidus fluvioque Athesis spectandus amoeno
Defuit, aut Patavi circumque intraque pererrans
Moenia Meduacus triplici circumdata muro:
Moenia, quae positor pugnas et bella perosus
Musarum Iliacus studiis Phoeboque sacravit.
45
Populiferve Padus genitor, qui flumina centum
Ipse suo accipiens vasto latissimus alveo
Vbera terrarum cursu per pinguia lapsus
Portat, seque mari septenis amnibus infert.
Quos tunc atque alios velatus harundine crinem
50
Mintius excepit venientes limine primo
Obvius atque in tecta parentis saxea duxit,
Laetifico cordis non celans gaudia vultu.
Qui simul ac udos posuere sedilibus artus
Cristallo rigida fultis et iaspide glauca,
55
Continuo Nymphae mensas ante ora Deorum
Speluncae in medio niveis mantilibus apte
Consternunt, dapibusque onerant, Dictaeaque plena
Vina ferunt referuntque manu, calicesque madentes
Praecingunt myrto atque implexis flore coronis,
60
Purpureoque rosae, Medorumque arboris albo:
Medorum quondam, sed quae nunc plurima laetas
Benaci vestit ripas, non illa caduca
Fronde virens, suavique auras permulcet odore.
Post ubi prima quies epulis, Deus ipse magister
65
Vndifragi domitorque lacus, praesentia circum
Numina respiciens, his vocibus ora resolvit:
"Quod votis toties nequicquam optavimus unum
Vobiscum, Divi, fausto modo sydere luces,
Vertentes luces fatorum orbisque ministrae,
70
Advexere: vehit pleno bona copia cornu,
Largaque pomifera praetendit munera dextra.
Quare vos primo longaevi a semine mundi,
In mare fluctisonum prono labentia cursu,
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
75
Flos etenim iuvenum, longa formidine saecla
Perdita qui solvat, quique agglomerata malorum
Agmina tot bellique faces, quas vidimus ipsi,
Bactra ultra, Thylemque ultra Scythiamque releget,
Quique urbes, quique arva colat, Iove missus ab ipso est.
80
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Hic primum miseris viduatas civibus urbes
Accipiens, vacuosque suis cultoribus agros,
Replebit numerum exaequans augensque priorem:
Oppidaque ingenti multum quassata ruina
85
Prostratisque solo late moerentia tectis
Restituet, pulchroque dabit splendescere vultu.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Magno namque pii iuvenis devinctus amore
Hetruscus Pater, excelsas qui Tybridis arces
90
Possidet et nutu Romanum temperat orbem,
Illius eximias virtutes claraque docti
Ingenii monumenta et sancti pectoris artes
Suspiciens, obitosque invicto corde labores,
Hoc dedit, has illi rerum permisit habenas.
95
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Quid memorem ut tener et primae sub flore iuventae
Ingentem ad ludum properaverit auspicibus Dis;
Indole dein quanta nixus, quam fortibus ausis,
Robore ceu firmo ventorum flamina quercus,
100
Aut scopulus fluctus saxo excurrente marinos,
Sic undas rerum excipiens et plena pericli
Multa diu casus victor superaverit omnes.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Saepe illum abruptis in vallibus Apennini
105
Versantem, luctantis equi cum frangeret armos
Praecipitansque viam obstrueret torrentibus imber,
Poeninas vel per fauces tractusque volantem
Aerios, summo miseratae e vertice, Nymphae
Optavere graves cohiberent nubila nimbos.
110
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Saepe illi ad magnos reges mandata ferenti
Astitit unigena proles Iovis, ut bona mater:
Vt mater bona, quae charo timet omnia nato
Et cupit in duros comitem sese addere casus.
115
Tum pueri mirata oculos et verba loquentis,
- Ipse meas artes iam nunc tibi, dixit, habeto -.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Testis adest triplices magnas discreta per oras,
Fluviorum nemorumque ferax pecudumque virumque
120
Gallia, non auri, pictae non indiga vestis;
Diversosque iugo ad ventos interque cadentem
Surgentemque diem longo protenta Pyrene,
Altis quae geminas despectat frontibus undas.
Tum dictis factisque potens illa inclyta bello
125
Lataque et in latas Hispania dissita terras.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Hae nam te insolita orantem, aversasque suorum
Flectentem regum mentes, Giberte, videbant,
Acceptos conversa sonos cum vocis imago
130
Redderet, et dociles iterarent nomina ripae.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Testis et Adriacus, parvo qui flumine Rhenus
Lambit humum; testis Thuscis haud maximus undis,
Maior prole virum, et divinos Arnus honores
135
Promeritus, coelum divisque recentibus augens,
Pulchros qui colles, pulchramque intersecat urbem:
Gens quorum imperio dispar, nec legibus aequa,
Illius in studiis iam dudum et amore quiescit.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
140
Tu vero, tu Roma, tui genus ecquod alumni
Iam non curarum, non commemorare laborum
Vna potes? tolle egregium per saecula nomen,
Tolle decus, daque alta virum volitare per ora.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
145
Quantum Trinacriae vertex se sustulit Aetnae,
Aut cinctus stellis Atlas, aut Caucasus ingens,
Tantum clara virum Romae se nomina tollunt.
Illa novos tibi coelestum concessit honores
Antiquis cumulans: at tu praesentia saecla
150
Firmabis veterumque abolebis damna malorum.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Ecce tibi laeto vestit se gramine tellus
Et tibi sylva comas nutrit, tibi pabula surgunt;
Foecundus mites implet tibi pampinus uvas,
155
Palladis et nigrum tibi ducit bacca colorem;
Tum spisso quem rete trahant vel harundine longa,
Flexivagus nostris crescit tibi piscis in undis.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Accipe quae tibi Parnasi de colle sorores
160
Dona ferunt, sacram lauri de fronde coronam,
Et plectrum, et citharam, scriptasque ab Apolline chartas,
Aeternum quas ediscant celebrentque minores.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
Accipe quae calathis porgunt tibi munera Nymphae,
165
Luteolum calthae florem casiamque virentem,
Liliaque violasque et purpureos hyacinthos.
Haud porxisse prius poterant: bella, horrida bella,
Pertulimus, dulces et deformavimus agros.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
170
Vt cum lethiferos accendit Syrius ignes,
Rivus aquas, hortus flores, pratum invidet herbas;
Pallet humi nullo facies depicta colore,
Ipsa suos sitiens foetus non educat arbos,
Intereunt fruges siliqua labente perustae;
175
Arva colit nemo siccis arentia glebis,
Vomeris et durum non admittentia dentem:
Cuncta iacent nimio coeli contusa calore:
Tristia sic nostris aderant prius omnia terris.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
180
At postquam laetos effudit Iuppiter imbres,
Rivus aquas, hortus flores, pratum explicat herbas;
Ipsa viret tellus, ripae collesque nitescunt.
Dant segetem sulci, nemus altas sufficit umbras;
Poma suos curvant crescentia pondere ramos;
185
Ruris turba Deam venerata ligonibus udam
Vertit humum et putres exercet vomere campos.
Cuncta vigent coeli foecundis roribus aucta:
Nostras sic iucunda manent nunc omnia terras.
Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.
190
At vos in septem discreti culmina montes,
Tuque, pater Tyberine, tuum qui flumen Olympo
Devehis, hunc olim vobis multosque per annos
Sic satis o tenuisse: meam mihi iam date partem.
Ipse dabo multis, ne sint mea gaudia sola:
195
Et tandem nostris iuvenem concedite terris".