Palladio Blosio carmina variorum, 4

Testo base di riferimento: Mary Quinlan-McGrath, 1990

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


4. Marcus Antonius Casanova

Quis praestat, Zeusis ne? an Blosius? est mihi uterque

      Pictor: uterque meo Iudicio eximius.

At sunt muta opera alterius: Blosi ista loquuntur.

      Pictura haec mentes pascit: at illa oculos:

5

Haec iterum generat: simulatrix altera rerum est:

      Haec aetherna parit: Quod parit illa, perit.

Illa haeret muris externo incognita: Musa it

      Per totum orbem, perque omnia Gimnasia.

Tam bene Romana depingit harundine vates:

10

      Vt queat hic, quicquid non queat ulla manus.