Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 17a

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


17a.

"Lucem cognosco te fontem lucis et ignis,

Que clares dignis: te plene cernere posco:

Tu das, lux, lumen, tu spergis in arrida flumen

Pandens naturam virtutes equore puram.

5

Astriferum cursum struis, ac equare planetas

Et rerum metas numeros et tendere sursum;

Regna doces legi de iure subesse potenti,

Pectore prudenti soli prius ordine regi,

Alba tibi nutu quia cuncta tuoque potestas

10

Est tua maiestas, cuius sunt omnia iutu:

Est mera doctrina, perfecta scientia vera,

Congrua, sincera, pulcerrima stella marina".