Baldassarre Castiglione carmina, 5

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


5. elegia qua fingit Hippolyten suam
ad se ipsum scribentem

Hippolyte mittit mandata haec Castilioni;

      Addideram imprudens, hei mihi, paene suo.

Te tua Roma tenet, mihi quam narrare solebas,

      Vnam delicias esse hominum atque deum.

5

Hoc quoque nunc maior, quod magno est aucta Leone,

      Tam bene pacati qui imperium orbis habet.

Hic tibi nec desunt celeberrima turba sodales:

      Apta oculos etiam multa tenere tuos.

Nam modo tot priscae spectas miracula gentis,

10

      Heroum et titulis clara trophaea suis:

Nunc Vaticani surgentia marmore templa,

      Et quae porticibus aurea tecta nitent:

Irriguos fontes, hortosque, et amoena vireta,

      Plurima quae umbroso margine Tybris habet.

15

Vtque ferunt, coetu convivia laeta frequenti,

      Et celebras lentis otia mista iocis.

Aut cithara aestivum attenuas cantuque calorem.

      Hei mihi, quam dispar nunc mea vita tuae est!

Nec mihi displiceant quae sunt tibi grata: sed ipsa est

20

      Te sine lux oculis paene inimica meis.

Non auro aut gemma caput exornare nitenti

      Me iuvat, aut Arabo spargere odore comas:

Non celebres ludos festis spectare diebus,

      Cum populi complet densa corona forum;

25

Et ferus in media exsultat gladiator arena,

      Hasta concurrit vel cataphractus eques.

Sola tuos vultus referens, Raphaelis imago

      Picta manu curas allevat usque meas.

Huic ego delicias facio, arrideoque, iocorque,

30

      Alloquor et, tamquam reddere verba queat.

Assensu, nutuque mihi saepe illa videtur

      Dicere velle aliquid, et tua verba loqui.

Agnoscit, balboque patrem puer ore salutat.

      Hoc solor longos decipioque dies.

35

At quicumque istinc ad nos accesserit hospes,

      Hunc ego quid dicas, quid faciasve, rogo.

Cuncta mihi de te incutiunt audita timorem;

      Vano etiam absentes saepe timore pavent.

Sed mihi nescio quis narravit saepe tumultus,

40

      Miscerique neces per fora, perque vias;

Cum populi pars haec Vrsum, pars illa Columnam

      Invocat, et trepida corripit arma manu.

Ne tu, ne, quaeso, tantis te immitte periclis:

      Sat tibi sit, tuto posse redire domum.

45

Romae etiam fama est cultas habitare puellas,

      Sed quae lascivo turpiter igne calent.

Illis venalis forma est, corpusque, pudorque:

      His tu blanditiis ne capiare, cave.

Sed nisi iam captum blanda haec te vincla tenerent,

50

      Tam longas absens non paterere moras.

Nam memini, cum te vivum iurare solebas

      Non me, si cupias, posse carere diu.

Vivis, Castilion; vivasque beatius, opto;

      Nec tibi iam durum est me caruisse diu.

55

Cur tua mutata est igitur mens? cur prior ille,

      Ille tuo nostri corde refrixit amor?

Cur tibi nunc videor vilis? nec, ut ante solebam,

      Digna, tori sociam quam patiare tui?

Scilicet in ventos promissa abiere, fidesque,

60

      A nostris simul ac vestri abiere oculi.

Et tibi nunc forsan subeunt fastidia nostri,

      Et grave iam Hippolytes nomen in aure tua est.

Me tibi, teque mihi sors, et Deus ipse dedere:

      Quodnam igitur nobis dissidium esse potest?

65

Verum ut me fugias, patriam fugis, improbe? nec te

      Cara parens, nati nec pia cura tenet?

Quid queror? en tua scribenti mihi epistola venit,

      Grata quidem, dictis si modo certa fides;

Te nostri desiderio languere, pedemque

70

      Quam primum ad patrios velle referre lares;

Torquerique mora, sed magni iussa Leonis

      Iamdudum reditus detinuisse tuos.

His ego perlectis, sic ad tua verba revixi,

      Surgere ut aestivis imbribus herba solet.

75

Quae licet ex toto non ausim vera fateri,

      Qualiacumque tamen credulitate iuvant.

Credam ego quod fieri cupio, votisque favebo

      Ipsa meis: vera haec quis vetet esse tamen?

Nec tibi sunt praecordia ferrea, nec tibi dura

80

      Vbera in alpinis cautibus ursa dedit.

Nec culpanda tua est mora, nam praecepta deorum

      Non fas, nec tutum est spernere velle homini.

Esse tamen fertur clementia tanta Leonis,

      Vt facili humanas audiat ore preces.

85

Tu modo et illius numen veneratus adora,

      Pronaque sacratis oscula da pedibus.

Cumque tua attuleris supplex vota, adiice nostra,

      Atque meo largas nomine funde preces.

Aut iubeat te iam properare ad moenia Mantus,

90

      Aut me Romanas tecum habitare domos.

Namque ego sum sine te, veluti spoliata magistro

      Cymba, procellosi quam rapit unda maris.

Et data cum tibi sim utroque orba puella parente,

      Solus tu mihi vir, solus uterque parens.

95

Nunc nimis ingrata est vita haec mihi; namque ego tantum

      Tecum vivere amem, tecum obeamque libens.

Praestabit veniam mitis deus ille roganti,

      Auspiciisque bonis, et bene, dicet, eas.

Ocyus huc celeres mannos conscende viator,

100

      Atque moras omnes rumpe, viamque vora.

Te laeta excipiet, festisque ornata coronis,

      Et domini adventum sentiet ipsa domus.

Vota ego persolvam templo, inscribamque tabellae:

      HYPPOLYTE SALVI CONIVGIS OB REDITVM.