Baldassarre Castiglione carmina, 18

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


18. de amore

Quid speculas carae fugio, quid tecta puellae:

      Quod sint Harpyiae perditi amoris aves?

Quid vito faciem et caelestia lumina ocellos:

      Demens, quod validae sint in amore faces?

5

Congressumque omnem, et verborum mollia vincla:

      Quod misero miri sint in amore lupi?

Caeteraque heu nimium quod sint ursique, leaeque,

      Maenaliique canes, Armeniaeque tigres?

Sic quoque dum fugio, caecis licet abditus antris,

10

      His ipsis mediis queis lateo in tenebris,

Innumeras Aetnas patior, Scyllasque, Charybdesque,

      Et quae durus amor praeterea omnia habet.

Quare agite, in lucem vigiles procedite curae,

      Et qui mi pallor plurimus ore sedes.

15

Huc lacrimae, medio ducta huc suspiria corde,

      Huc qui me aeterni conficitis gemitus,

Ite agite huc mecum: dominaeque sub ora protervae,

      Sub saevos oculos nos periisse iuvet.

Quandoquidem fiet spectando mollius omne id,

20

      Et vita demum suavius hac misera.

Nam si etiam solum haec monstra omnia circumvallant:

      Testis io saltem sit necis illa meae.

Illa, graves Nemesis quae vel tum forsitan iras,

      Vltoresque timens in sua fata deos,

25

Hic vere, posito iam fastu, dicet, amabat:

      Et dabit in cineres ultima dona meos.

Protinus haec manes tum fama sequetur ad imos:

      Ac me iam campis liberum in Elysiis

(Stultitiae ah tantum est fatuo hoc in amore) iuvabit

30

      Illud nescio quod munus inane rogi.