16. ad D. Aloysium Marlianum
"Terrarum dea, cui fuere [in urbe] plura
In septem geminis iugis Quirini,
Quam ulli caelicolum dicata templa,
Dic cur squalida, nuda, maesta, sola,
5
Et contempta iaces? Vbi rota illa
Et talaria regibus verenda?"
"Singultu impedior loqui, et pudore.
Vicit me miseram ille Marlianus,
Nec vicisse satis ferus putavit
10
Ni, ni me laceram, et pudendam adusque
Discissa interula omnibus notandam
Spectandamque probe, ut vides, dedisset".
"At quisnam, rogo, Marlianus?" "Arte
Phoebi qui medica nepos habetur,
15
Natura egregie peritus ille,
Caeli qui numeros, et astra callet
Omnes qui historias refert, et orbis
Incunabula fabricamque novit,
Rhetor quem latet et poeta nullus
20
Immo quem nihil asserunt latere".
"Qui mirum te igitur fuisse victam?
Res cum semideo fuit, quod oris
Maiestas, gravitas, decora membra et
Procerum est potis indicare corpus.
25
At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris)
Iuris te nihil in deos habere".