Andrea Ammonio carmina, 18

Reference basis text: C. Pizzi, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


18. invitat pueros ad scholam

Christus te, puer, ad suum

Ludum ut formet et instruat

Appellat. Propera, puer.

Non est cur timeas senis

5

Praeceptoris ineptias,

Non est cur timeas gravem

Frontis tristitiam et minas.

Nam pulcherrimus est puer

Et mitissimus omnium

10

Et doctissimus omnium,

Brutae delicium plagae,

Summi delicium aetheris.

Et contendit amarier

O taliter et amplius

15

Praeceptore; beatule,

Ne cessa, propera, puer.

Si veram sapientiam?

Si metron cupis aureum,

Seu post fata novissima,

20

Cum natura parens usum

Abs te depositum exiget,

Phoebeam super orbitam,

Stellantem super et globum

Cunctis vivere saeculis,

25

Sive haec expetis insimul

Ad Christi propera scholam.