21. Andreas Arena Lucensis
domino Nicolao Tegrimi
Antiqui phaleras, equos, coronas,
Arcus marmoreos, trophaea, signa
Loricata et equestria assolebant
Virtuti monumenta collocare.
5
At nos praemia, quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Vocaris
Qui recte populi decora palma.
Nec frustra Superos tibi dedisse
Censendum puto tanta, totque bona:
10
Clares nobilitate, nec malignis
Rebus aut opibus potens amicis:
Quam rarissima dignitas in ore?
Te si quis videat repente credat,
Talis est facies, ducem aut regentem
15
Magnos te populos: sed haec relinquo,
Quae natura tibi manu benigna
Indulsit: meliora comparasti,
Vt comis, facilis, modestus esses.
Lingua melliflua eloquens, disertus,
20
Caesarum pariter, Patrumque sacras
Leges, ut digitos tuos recenses;
Annales veteres, novosque calles:
Quid quod fortia facta noluisti
Nostrorum populorum interire?
25
Si Iudex placeat tibi, aut Potestas
Mitti, Iudicis amor timorque,
Et fervens animo fugatur ira.
Functo munere, cum libet reverti,
Nihil praeter populi refers amorem.
30
Vsus si veniat Duces, Senatus,
Reges, Pontifices sacros petendi,
Legatus quis eat repente norunt:
Ad te confugiunt, tuae petuntur
Linguae, divitiis potentiores;
35
Vnde est utilitas, honos, decusque,
Nuper quale refers diserte adorans
Vrbis nomine Iulium secundum.
Virtutes numero togae minores
Non sunt, horrida cum moventur arma;
40
Miles si dubius pererret agros,
Hostis si pedites equosve scribat,
Vulgus si trepidet timore belli,
Solus tu dubiae salutis auctor,
Tu firmos animos, serena reddis
45
Solus, quae modo nubibus latebant.
Ergo praemia quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Videbunt
Hoc Patres: ego civicam coronam,
Et me perpetuo tibi obligatum.
50
Nostri iam valeas decor Senatus,
Et vivas Pyliam precor senectam.