238. ad Alexandrum Thienum
Te retinet curis vacuum Caprina, Thiene,
Vallis et aestivo tempore amoena loca.
Illic exerces doctorum more Camoenas:
Illic te studiis incubuisse iuvat;
5
Infidi nec te pungunt fera spicula Amoris,
Nec dulces somnos aera canora fugant.
At me patria sollicitum tenet; uror amore:
Ingenue fateor dicere quod miserum est.
Hic crudelis Amor me transdere in ocia quaerit
10
Et me Musarum sevocat a studiis.
Olim ego liber Amore et cura exutus ab omni
Omnem animum ad Musarum ocia contuleram:
Nunc ego despitio Musas - ignosce fatenti -
Despitio sotios, quod magis est miserum.
15
Illo me vacuum conspexit tempore Amor, cum
Exilii fleres tempora longa tui:
Cum miserum a cara flesti discedere amica
Et me es solatus dulcibus alloquiis.
Tunc ego quas lachrymas, quae non suspiria fudi!
20
Vt fuit illa mei prima ruina mali!
Vre alios, queso, puer impiger: aut quibus ardens
Est animus Martis castra cruenta sequi,
Aut quibus est curae dites agitare rapinas
Atque aurum terrae quaerere visceribus.
25
Tu sine me phamam venturis tradere saeclis
Et grave demissa tollere corpus humo,
Vt me Sarchiades celebrent post fata Napaeae,
Et fiam patrii laus ego prima soli.
Felix Flaminius, quem nulla puella nec ignis
30
Est potis a sancto seposuisse choro:
Hic canit avectam Europam, admirantibus undis,
Tergore taurino molliter impositam,
Vtque illam magnus fallaci Iuppiter arte
Luserit <et pariter> transierint maria:
35
Cum venti circum fluctus maris alludebant,
<Surgente ad> niveos veste fluente pedes.
Quod mihi [si] liceat paulum has extinguere flammas
Et lenire meo vulnera fixa animo,
Ipse ego Parthenope<m> visam studiosus amaenam
40
Claraque Syncero littora culta seni.
Illic est animus vos exercere, Camenae,
Doctus ubi cecinit pascua Vergilius.
Hic ego te, Syncere, sequar; Syncere, tuo mi
E sacro fas sit fonte levare sitim.
45
Tu canis Arcadici pastor pineta Lycei;
Sebethi propter flumina pascis oves;
Scribis et oscura cantantem nocte Lyconem;
Dilectae defles Phillidis interitum;
Prothea divino mulcentem carmine phocas,
50
Vertis et in salices pectora Naiadum.
Virginis ut celebras partum graviore cothurno,
Cedite, Mantoi carmina Vergilii!
Felices sylvae quae te sensere canentem,
Quae audivere tuos aequora pulsa sonos!
55
Seu te Pausilypus, seu candida Mergiline,
Seu retinent carae litora Parthenopes,
Ipse sequar: modo tu non dedignere sequentem,
Nec timeam iratum te duce adire fretum.
Hoc si contingat, dominae spernentur amores
60
Et regum summae despitientur opes.