Assiduis nuper fessus venatibus Alcon,
Falleret aestivi ut fastidia longa diei,
Corvini qua se nemora excelsissima caelo
Extollunt, viridi dum captat frigus in umbra,
5
Dicitur ad iuvenem senior sic fatus Acastum:
"Me segnes artus defectaque viribus aetas,
Et superare iuga et latis discurrere campis
Et torquere leves hastas et ferre pharetram,
Nate, vetant, densasque indagine cingere silvas:
10
Sed te pulvereum cursu transmittere campum,
Ferre aestum frigusque, leves agitare Molossos,
Et pinguem silvis ad tecta avertere praedam
Nunc decet, ac validam pro me exercere iuventam.
En arcum pharetramque tibi iaculumque relinquo:
15
Ne tamen usque adeo plenae confide pharetrae,
Vt postrema canum interea tibi cura putetur:
Quorum ope veloces poteris praevertere cervos,
Aut aprum ingentem, aut fulvum superare leonem.
Ergo age, et haec tecum semper mandata reserva.
20
Principio, ut generosa canum tibi copia numquam
Desit, quae certam valeat promittere praedam,
Elige degeneri nequaquam semine natos,
Sed quos assidue silvis exercuit altis
Et labor indomitus, saevarum et praeda ferarum.
25
Nec vero parvi formamque genusque putaris:
Nam neque sunt animi, neque mores omnibus iidem,
Et variae diversa canum dant semina gentes.
Nam rabidas si forte feras te cura tenebit
Venari et variis caput obiectare periclis,
30
Spartana de stirpe tibi, de stirpe Molossa
Quaere canes: Libycos illis acresque Britannos
Pannoniosque truces et amantes proelia Celtas
Adde, nec Hircanos, nec Seras sperne feroces.
Si vero parvos lepores capreasque fugaces
35
Malueris, timidosque sequi per devia cervos,
Delige Paeonios agiles volucresque Sicambros.
Quod tibi si latebras abstrusaque lustra ferarum
Rimari certa catulorum indagine cordi est,
Hunc usum implebit Perses et Saxogelonus.
40
At genere ex omni praesertim delige quae nec
Corpore sit gracili, nec densis aspera villis;
Sed sublime caput, vivacia lumina et amplam
Ostentet frontem atque ingentes oris hiatus;
Cui rectae surgant aures, cui pinguia terga
45
Dividat in caudam descendens spina reflexam:
Sint armi lati, sint aeque pectora lata,
Lata alvus, quae sic costis adiungitur imis,
Vt tamen in spatium sensim se colligat arctum;
Vt cava diductis succedant ilia costis,
50
Excipiant siccis quas fortia crura lacertis;
Ima pedum parva signent vestigia planta.
Huic similem coniunge marem, quum vere tepenti
Tangit amor genus omne avium, genus omne ferarum.
Bis quinos tamen ante dies accensus uterque
55
In venerem, venere abstineant: sic plena libido
Acrius exstimulat viresque ad semina praebet.
Hinc maior soboles atque inde valentior exit.
Quae simul ac se se numeroso protulit ortu,
Selige de multis quos iam praestare videbis
60
Pondere, vel stipulae flammis include sonoris
Ingentem turbam: prolis nam mota periclo
Egregiam sobolem melioraque pignora mater
Ocyus eripiet flammis et inertia linquet.
Illi igitur plenis ubi nondum viribus aetas
65
Accessit, parvum cursu conscendere collem
Et molli assuescant se se demittere clivo.
Hinc tenerum leporem, vel crura infirma trahentem
Sectari capream et facilem percurrere campum
Incipiat, verbisque viri parere vocantis.
70
Nulla mora est, ipsis crescant cum viribus anni.
Iam potes hos tuto densis committere silvis,
Perque altos montes, per lustra agitare ferarum,
Nec minus aut apro, aut fulvo obiectare leoni;
Si modo vel capreas, vel dedignabere cervos.
75
Immodicis tum parce cibis, tum cursibus illos
Exerce assiduis, ac mox ad tecta reverti,
Vincla pati discant: ita demum libera colla,
Quum res ipsa ususque vocat, maiore feruntur
Impete, nec cursum remoratur pigra sagina.
80
Hactenus in silvis catulos eduximus altis;
Nunc quae morbosis sit cura adhibenda, docebo.
Insomnes quum forte canes occulta fatigat
Vimque adimit febris, putrem tunc ore cruorem
Ferro emitte levi; dein bacchica dona rosarum
85
Misce oleo et rapidis simul omnia concoque flammis,
Terque die inserto demitte in guttura cornu.
Si vero nimio venandi langueat aestu,
Butyro lapathi succos siculique Lyaei
Pocula, contusumque piper simul omnia miscens
90
Prosubige: ut certi simul ac commixta liquoris
Praetulerint speciem, cupido canis hauriat ore.
Immodicam sed forte sitim dum sublevat atro
Fonte canis, lymphae mala si successit hirudo,
Cimiceo suffire canem nidore licebit,
95
Aut oleo ptisanam et spumanti melle subactam
Incoquere, offensoque cani praebere vorandam.
Aut quum taetra lues (clavos dixere) palatum
Afficiet misere, silvestria sesama, nec non
Bacchi acidos latices et chartam sume perustam
100
Atque ammoniaci frustum: dein singula in unum
Confundens, taetrae caussam superilline pestis.
Tum vero ardentes oculos inimica perurit
Quum tabes crebraeque fluunt a lumine guttae,
Iam frondes sacrae myrti, silvestris et uvae
105
Arentesque rosas diluto concoque Baccho,
Hisque affecta levi citus ablue lumina dextra;
Inde oleum atque ovi niveos immitte liquores.
Quod si nativo stimulatur coxa dolore,
Lemiulum lapidem (meditem nomine dicunt)
110
Vrina semel atque iterum demerge recenti:
Cui Bacchi dulces acidosque adiunge liquores,
Quaque latet pestis, sumta circumline penna.
Ast ubi rupta novo manabit sanguine vena,
Tum murem geminum ac telam pendentis Arachnes
115
Vre foco, cineremque undanti impone cruori;
Proderit et ferro candenti tangere vulnus.
Obstructo vero lotii quum forte meatu
Vexari aspicies catulum, cerealia dona
Obiice lacte prius simae perfusa capellae.
120
At contra venis si quando sanguis apertis,
Pro facili urina, terram madefecerit atram,
Conveniet lente ferventi lactis aheno
Mollire et tenues coriandri immittere succos,
Infractumque piper laticemque undantis olivi,
125
Insertoque cani paullatim infundere cornu.
Quid? taceam nimio quum decidit ungula cursu?
Frangere namque iuvat pallentis grana cumini
Dentibus, admotaque pedem lenire saliva:
Incipientque novi subcrescere protinus ungues.
130
Fit quoque ut immundo catulus iuguletur ab oestro:
At tu silvestrem crepitantibus urere rutam
Ignibus et fumo pariter mulcere salubri
Disce, dehinc acri perfundere vulnus aceto.
Quin aures etiam muscarum turba molesta
135
Impetit usque adeo, mutilatum appareat alte
Vt caput, ipse autem venienti occurre periclo,
Et prius has nucibus viridique putamine tinge.
Quid quum dura canes inter se proelia miscent,
Alter ut alterius percussus dente laboret?
140
Tunc etenim cervi flammae subiecta voraci
Ossa teres, oleo subigens frondentis olivae
Vnguinis in morem, ac vulnus letale perungens;
Quamquam etiam possis ramenta inducere ferri.
Namque venenifero serpentis saucius ictu,
145
Quo valeat, scit sponte sua reperire salubre
Gramen, et ipse sibi nullo auxiliante mederi.
Senserit at rabidos ubi morsus, protinus ipse
Idaeam rutae foliis acrique Lyaeo
Iunge picem, laeseaque adhibe haec medicamina parti.
150
At mala quum scabies miseros depascitur artus
Latrantum et foede miserabile corpus adurit,
Cerussam abdomenque bovis resinamque tenacem
Butyrumque recens viridantibus incoque sensim
Lentisci foliis, infectaque membra perunge.
155
Sed tunc praecipue sollerti mente cavendum est,
Quum rabie accensus nunc hos, nunc impetit illos,
Ipsi infensus hero, datque insanabile vulnus.
Ergo illum primo valida compesce catena;
Inde rosae agrestis radicem pondere saxi
160
Contusam vivi fontis consperge liquore,
Vt potus speciem lino colata nigranti
Praeferat: hac sumta, revocari ad pristina tradunt
Sensa canem; ac posita rabie mitescere rursum.
Sunt qui silvestres ficus adipemque vetustum
165
Contundant; hederas alii ferventibus undis
Emollire iubent, donec pars una supersit
E tribus, atque ipsis foliis tepidoque liquore
Pascere quadrupedem, Aurora surgente, furentem.
Nil tandem usque adeo prodest ac prima sub ipsum
170
Principium morbi rescindere semina ferro.
Nam qua parte imo coniungi lingua palato
Cernitur et fauces nativo concolor auro
Occupat, in rabiemque feros agit usque Molossos
Vulnificus vermis, suffunditque ora veneno.
175
Quem si quis potuit ferro resecare, potentem
Is tanti abstulerit caussam stimulumque furoris.
Quae superant, olim: nunc praedam ad tecta iacentem
Ferre monet praesens fugientis temporis hora:
Quandoquidem calamos posuit Coridallus acutos,
180
Et iam sublustres invectat Luna tenebras".