Francesco Maria Molza carmina, 28

28. ad Iohannem Nerettum
et Tryphonem Bentium

Annus septimus appetit, sodales,

Ex quo munere Tertius Deorum

Terrarum sola Maximus gubernat,

Quo rege ingenuas videtis artes

5

Antiquam reparasse dignitatem,

Et cunctas solito decore niti.

Multam nos igitur decet salutem

Curis dicere, sensibus receptae

Si quae nos stimulant proterviores.

10

Tum luce omnibus hac bonis cupita,

Par est perpetuam madere noctem

Vinoque, illecebrisque diffluentes.

Neretti, propera, novemque Musis

Indicas subito solutiores

15

Lusus, quos numeris Tibullianis,

Peligno aut mage condiant lepore.

Tu rorantia largius ministres,

Benti, pocula, providusque sicces,

Quo mox fervidior tumente vena

20

Scindas lacteolis superbientem

Mammis iam nimium diu puellam,

Subnixam male viribus genuque.

Forsan me Semeles puer iuvabit,

Et fractos miseri fovebit artus:

25

Quod tandem ut struerem libens relevi

Omnes (quod potui) meri lagenas.