Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 42

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


42.

Tres tibi do flores, tibi tres debentur honores:

Lilia candoris nivei sunt plena nitoris

Et monstrant morum fore se flores meliorum:

Primum nature flos est regis geniture,

5

Est qui candoris nivei purique coloris.

Lilia fulva placent, crocei generata coloris,

Regia sunt, iusta sunt, aurea suntque venusta,

Luminis esse ducem signant veram quia lucem.

Hic flos est quorum quo stat sapientia morum,

10

Aureus hic donat flos quo te luce coronat.

Lilia rubra docent quod gratia plena caloris,

Nec labor ipse, nocent fervens plenus vel amoris.

Hos ego, rex, flores, Florentia, do per honores:

Ignis hic est floris quo gratia fervet amoris,

15

Monstrans ardoris vim proprietate caloris.