Francesco Maria Molza varia, 57

57.

Qua tandem miserum te in urbe reris,

Cursi vivere? qui tuis Camoenis

Insulsis fateor, nimisque ineptis,

Dum res Itala fluctibus laborat

5

Bellorum assiduis, parum modeste

Quaesitum iveris ingeni pudendam

Laudem, qua stolidos tibi favere

Belgas nescio quos miselle, cogas.

Ten fatis decuit, malum, sinistris

10

Probis flentibus omnibus bonisque

Ridere, et solita loquacitate

Cygnis obstrepere anserem canoris?

Facesse hinc potius procul maligne,

Tu cum moribus his, nec eleganti

15

Versu, nec placida eloquutione

Ten quisquam putet esse diligendum,

Aut sana satis eruditione?

O saeclum insipiens et infacetum!