Francesco Maria Molza varia, 161

161.

Vicinas quateret superbus urbes

Cum nuper maris arbiter, nec ullis

Remi moenia cerneret petita

Quidam motibus, id quod esset, amens

5

Coepit numina saepius rogare

Idem; cui pater aequoris, quietem

Noctu dum caperet, toro recumbens,

Ridens astitit, et loquutus haec est:

Hoc, quod non solitum putas, novumque,

10

Id factum tamen haud scias inepte.

Nam me cum omnibus in locis adesse

Vno tempore vix licere posset,

Essetque id nimium laboriosum

Totum muneris hoc mihi, quod ante

15

Iniunctum voluit cohors Deorum,

Quidam nunc Iuvenalis urbe tota,

Qui ad Pauli volitat latus frequenter,

Exercet, fateor, pererudite,

Quem nec segnities retardat ulla,

20

Vllus nec timor impedit, pudorque:

Is partes igitur meas tuetur.

Quem si convenias, magis diserte,

Ac rem fusius explicabit omnem.

His dictis abiit Deus, soporque.