Francesco Maria Molza varia, 162

162.

Affixus roseis tuis papillis

Neretus licet incubet, velitque

Tecum continuas iacere noctes

Inter nequitias beatiores,

5

Quarum praedicat esse te magistram,

Quam glubis probe, Romuli iuventus;

Illum ni properans tamen remittis

Insulsissima moecha, duriores

Quas pendas subito, scias daturam

10

Te poenas mihi, Bentioque nostro,

Qui membrosior ut putatur, aequo

Mox in te arietet, et patentiorem

Orci faucibus impiger malignis

Sic reddat, merito ut queas vocari

15

Pars cunni brevior tui puella.

Quare putida tam bonum sodalem

Dicto, si sapis, ocyus remitte,

Nam quantum est hominum venustiorum,

Nobis numina si benigna dedant,

20

Neretum tamen optimum negarint,

Totum id continuo aestimemus assis.