Francesco Maria Molza varia, 163

163.

Dum vos dolia, quae meus relevit

Nuper Blosius, extulitque cella

Quamprimum decuit remotiore,

Quo vos exhilaret, merique plenos

5

Ad ludos revocet beatiores,

Vos inquam ad solitas dapes vocatos,

Blosi dolia dum iuvat potiri,

Dum spumat pateris rubens Lyeus,

Et sudans balano nitet capillus,

10

Dum rosa caput impedire par est,

Vestrum ecquis veterem memor sodalem

Absentem expetit, ingemitque fessum

Morbi tabifico nimis veneno,

Quod non Paeonii queunt liquores,

15

Non Phoebus medicis potens repertis,

Non Phoebi soboles, nec ipse Chiron

Emissum Stygiis semel cavernis,

Venis pellere ab intimis receptum.

Vobis quam faciles Dii obsecundant,

20

Nunc contra omnia, commodisque vestris,

Dudum quod video, libenter adsunt.

At convivia, me iacente posthac,

Inter vos si agitare, fervidosque

Indictis thyasis choros iuvabit,

25

De mensa memores manu benigna

Misisse, aut placeat bono Sodali,

Savoiae aut liceat locum tueri

Nostrum, dum rabies nimis molesta

Festa nos prohibet madere luce.

30

Namque is Herculeo furens hiatu

Obnixe est operam daturus omnem,

Partes ne renuat suas, meumque

Prudens qua pote munus administret,

Sorbillans cyathos capaciores,

35

Silenum quibus impiger fatiget,

Cuius consimilis solet videri

Venis grandibus, et rubente naso.