Francesco Maria Molza varia, 164

164.

Vrnam qui veteris vides Catellae

Concretae tenues, brevesque in artus,

Mitis ne renuas favere lingua,

Nam qui hoc exiguo solo recondit,

5

Exemplum est Iovis optimi secutus,

Quod ante Erigones polo refulget

Ob summum Catulus decus, fidemque.