Francesco Maria Molza varia, 166

166.

Qui nunc pampineis frequentor umbris,

Et cultu nitidus recentiore

Hortis, legitimisque praediisque

Farnesi puta, Ghissiique ditis

5

Iam me consimilem reor vocari;

Famosa modo sordidus taberna

Spinis undique, vespribusque acutis

Silvescens, sterili solo rigebam.

Huc tantum madidus mero fututor,

10

Frigeret puto forte cum lupanar,

Scortorum agmine cinctus impudico

Ad molles choreas pedem ferebat.

At nunc limitibus repente sectis,

Mollito gremio, et sinu subacto,

15

Cum cepis ubi sectilique porro

Communis mihi, villicoque haberi

Iam coepta est ratio, rubusque vulsus

Quantum et caricis affuit malignae

Flammis, assiduaque fossione,

20

Qui nuper fueram salax taberna,

Herbesco domini nitente cultu,

Et crebra petor irrigatione.

Sic me quae celeri quatit rotatu

Ex libidine, proteritque cuncta

25

Fors iussit nitida virere fronde.