Francesco Maria Molza varia, 167

167.

Vos o Pegasidum quibus sororum

Dudum virginei patent recessus,

Quamvis in sibi sede dedicata

Nondum constiterit pater Priapus,

5

Custos exigui Priapus horti,

Bini delitiasque villulamque,

Cuius nunc opera fugatis aestum,

Et solis radios potentiores

Vite excluditis arte coniugata,

10

Ad caelum placido vocate versu

Qui non fecerit, aridus Poeta

Collatum sibi Granium repente,

Nec non Britoniosque Casiosque

Saecli incommoda, pessimos poetas

15

Cultos sentiat omnibus Marones,

Magnos seu potius videri Homeros.