47.
Hos humiles in aquas quia despicit omne superbum,
Finierat iam cara suum Dilectio verbum,
Consiliumque loqui quando Prudentia cepit:
"Talibus exemplis, capiens exordia, repit
5
Nomen quippe meum, rex, in contraria mersum
Imprudenter, agit sermonem turbine versum.
Simpliciter dicam que sentio me meminisse:
Pro stulta causa novi quosdam periisse.
Cesar discordes revocavit ad arma cohortes,
10
Et statuit sua signa sequi quas pre fore fortes
Noverat: id fecit, quia calliditate latenti
Est functus, docuit plebemque subesse tuenti
Maturus virtute senex, et nobilitati
Victum prestare, si vitam debilitati
15
Nollet defesse conmictere state modeste.
Instruxit questos romanos, obice peste,
Defectus vini, cum deduxisset aquarum
Flumen Agrippa, tamen non solum, set variarum.
Expedit interdum, quos usta cupido Liei
20
Viliter incendit, supponere lege diei,
Vt videant, quid avent si sit comunibus equa
Iuribus et vite non officientia, ne qua
Surgat iniqua lues. Quid plura? Referre memento,
Que passus fuerit, quo duxerit agmina vento
25
Dux Cato, dum libicis sitiens transibat arenis,
Et quibus anxietas curam suscepit habenis
Romani populi. Si respicis illa priora,
Sicut scis, monstrant opereris uti meliora.
Regia nunc oculis presentia mens habet arva
30
Vomere festino sulcandaque cuspide parva.
Intenti studii res indiget ista salubris,
Ne pateant aditus feralibus ulla colubris
Hostia: versutis incedunt gressibus, ulla
Sibila non produnt effectus, deque medulla
35
Conspirata tacent. Provisio dat rationem
Que superat fraudes et earum mox regionem.
Hec ego predico regi secreta videnti
Et recolo multis rebus verso sapienti;
Non doceo que doctus habet prelucida corde,
40
Nam tenebris omnique caret de crimine sorde".
Sic cecinit dubiis postquam Prudentia noscens
Interiora doli, set cure conmoda poscens,
Iustitie virtus ortari cepit et illum,
Vt iustum, pupugit super asperiora, Camillum.