Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 14

14. a Grynaeo Catullo petitur mutuo

Quom a me Lesbia disceretur illa,

Dico Lesbia, quam Catullus unam

Longe plus oculis suis amavit,

Occurrit vitiosa menda nobis,

5

Quam nescivimus explicare si non

Mittatur mihi doctior libellus.

Quare te precor ut tuum Catullum

Nobis des, mutuo cito daturi.

Quem si tu dederis, Catullus alter

10

Profecto fueris, vocaberisque.