Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 20

20. quid de Philermi versibus sentiat

Abs te carmina legimus Philerme,

Hinc et saepius inde basiatis

Libris pertumidum sophos vocavi,

Et fovi tenero sinu libellum.

5

At tu protinus inquies: rogamus

Vt dicas mihi de meis libellis

Quid sentis, faciam libenter: istud

Quicquid sentio dico de libellis:

Flaccus perbene scribit atque docte,

10

Scribit doctius immo Martialis.