Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 70

70. de eodem

Quum facundia grandis Amasaeo

Esset, faucibus intulit cruentas

Mors astuta manus, ut ore posset

Exorare nec ampliora pensa.