Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 74

74. de lacrimis Aufilenae

Oratum venit Aurilena quando

Summo mane deos, repente in omnes

Prorumpit lacrimas, et eiulatu

Perturbat superis suam quietem.

5

Si per compita, sive per theatra,

Seu per strata perambulat viarum,

Seu inter femineas sedet catervas,

Seu agit, quicquid agat, statim ex ocellis

Fundit flumina larga lacrimarum;

10

Nec quicquam huic sine lacrimis placere

Nec iuvare solet nec esse cordi?

O dulces lacrimas huius Aurilenae,

Quae risusque iocosque seu lepores

Cunctarum superat puellularum!

15

Haec quando in gremio sui mariti

Strictis nexibus implicata prurit,

In tantum properat misella fletum

Prae dulcedine, fletu ut affluente,

Infectat pariter suumque totum,

20

Et totum gremium sui mariti.

At tu si cupis, o marite, risum,

Et laetam faciem tuae Aufilenae,

Necesse est moriare ut ad cadaver

Inter funera, flebilesque matres

25

Tuae prae nimio dolore mortis

Tota dissolvatur in cachinnos.