Andrea Navagero lusus, 28

Testo base di riferimento: C. Griggio, 2001

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


28.

Quam tibi nunc Iani donamus Hyella calendis

      Exprimit haec vultus parva tabella meos:

Nulla fuit cuiquam similis mage, pallet imago,

      Assiduus nostro pallor in ore sedet.

5

Est excors, sine corde et ego, quod pectore nostro

      Ipse amor ereptum sub tua iura dedit.

Non loquitur, mihi sic tua cum datur ora tueri,

      Torpet nescio quo lingua retenta metu.

Vnum dissimile est nobis: felicior uno est

10

      Tam saeva quod non uritur illa face.

Quod si etiam uretur, tuo enim sub lumine quidquam

      Illaesum flammis non licet ire tuis,

Non ut ego assiduo infelix torrebitur igne:

      In cinerem primo corruet illa foco.