38.
Diva, quae has caeli generatim in auras
Cuncta producis, cupidumque amorem
Vndique infundens, facis, ut perenne
Saecla propagent:
5
Qua nihil laetum sine, amabile est nil
Nilque iucundum, sine qua nec ipsae
Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa
Blanda voluptas,
Dum tibi laetus reparatur orbis,
10
Dum per herbosos pecus omne campos
Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis
Diva volucris;
Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est,
Ossibus quod non penitus sub imis
15
Sit tua tactum face, quod tuos non
Sentiat ignes,
Vna erit flammarum, et amoris expers?
Vna secura his Lalage resistet?
Tange age ultrici dea, pertinacem
20
Tange flagello.
Quod si ita tanges, fera ut obstinatum,
Applicet nostris animum querelis,
Nec preces ultra miseras, superba
Negligat aure,
25
Conseram laetam tibi diva myrtum,
Vancius qua se rosifer revolvit:
Hanc mero supplex, niveo et rigabo
Lacte quotannis.
Hanc et immistae pueris puellae,
30
Circum agent laetas pariter choreas,
Teque prima unam, simul ultima unam
Voce canent te.
Te canent unam, volucremque natum,
Qui ferox, duro et similis parenti,
35
Acer et flamma est, et agente certum
Cuspide vulnus.
Spargam odoratas violas, rosasque
Ipse ego, votique reus secabo
Grata torquatae ante tuas columbae,
40
Guttura flammas.