59.
Pulcher o sol qui nitidos dies et
Das et idem subtrahis atque terris
Humidam noctem et placidam quietem
Reddis avaris,
5
Aureis caput radiis refulgens
Prome quo tellus Cereris renidet
Munere et Bacchi; decus o deorum
Pulchrior exi.
Namque natalis dominae colendus
10
Advenit multis mihi sanctiorque
Quam meus qui principium bonorum est
Dulce meorum;
Transeat clarus sine nube festus
Hic dies nobis, sileantque venti
15
Ponat et saevos placide tumultus
Vnda marinos.
Tu quoque exurgens manibus decoris
Finge odoratos, mea vita, crines
Sed prius pura gelidaque lympha
20
Discute somnum.
Deinde, dum sertis domus et tapetis
Ridet ac laeti pueri et puellae
Cursitant, dulcem thalamum relinque
Cultaque prodi;
25
Proderit tecum Venus et Cupido et
Gratiae nexis manibus decorque
Cuncta componet venietque summa
Summus ab arce
Iupiter castis precibus vocatus
30
Et tibi quaecumque petes benignus
Annuet. Nunc tu pete iam securo
Multa labello
Vt tibi duret stabilis iuventa
Formaque et felix habeas quod optes
35
Vivat et multos tibi carus uni
Trissinus annos
Et senectutem simul et quietum
Terminet tecum bene iam peractum
Aevum et ardentem sine fraude amorem
40
Saecula laudent.
Spem bonam certamque habeo quod ista
Audiet divum pater et vocanti
Rite tranquillus faciet quod ipsa
Fata secundent.