Giulio Cesare Scaligero elysium Atestinum

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1962

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


Ad divam Isabellam Estensem Mantuae Marchionissam

 

Huc mecum liquidis, Aurae Permessides, undis,

Quae gelidos Phoebi lucos et stagna Medusae

Curatis, dum sacra Deo blandita canenti

Sole sub aestivo Parnasia procubat umbra,

5

Ite, Padi rapido sese qua subtrahit aestu

Elysium, volucrisque fugam secat insula fluctus.

Vobis Elysium ante alios iustissimus Alfons,

Alfons, Italiae decoris redeuntis origo,

Nuncupat. Ingredere auspiciis regina secundis

10

Calliope, et paulum positis caelestibus armis

Hunc prius, o virgo, mecum decurre laborem.

At tu, cui veteres praeludit Mincius haustus,

Diva decus vatum, Diva ultima cura Deorum,

Magna animis, maior numeris Isabella superbis,

15

Vnde polus terrae, tellus non invidet astris,

Huc ades, atque volens fraternis ardua ripis

Augustam dignare tuo Dea numine sylvam.

Illa, licet nunc sit moles pulcerrima, vestro

Auctior ingressu tamen, et praesentia sentit

20

Pignora, non solitoque premi se pondere gaudet.

Quin age, quae ignotae extiterit telluris origo,

Vnde vices mundi gerat, unde haec munera tanta,

Quando hic omnia alunt omnes animalia sylvae,

Pande mihi, Dea. Num carum Proserpina munus

25

A genitore tulit, nigri cum regis ad aras

Infernae micuere faces, aciemque silentum

Hauserunt trepidi stringentia lumina manes?

An Pharos ut pinguis, viridesque Acheloides actae?

Anne Iovis fugiens thalamum vetitosque hymenaeos

30

Ceu levis Asterie patrio defluxit Olympo?

Laverat occiduis fumantia colla sub undis

Hesperus, ambrosiaque manu iuga dempserat horis

Emeritis, gelidae tum ros<c>ida luna tenebrae

Iura dabat, blandus cum corpora fessa animantum

35

Somnus habet, noctisque viam decurrit opacae.

Sustulerat nitidis Titan convexa quadrigis,

Cum laetos epulis Divos curisque solutos

Noctem exercentes tedis ardentibus atram

Deprendit. Fervent studiis pulsata deorum

40

Atria, multiplicique frequens strepit aula tumultu.

Vt primum fessus mensis assedit eburnis,

Incipit, aetherias nutu qui temperat arces:

"Omnem inter sese vario discrimine terram

Sortit(u)s sibi quisque De(u)s, quae vindicet arva.

45

Glandiferae mihi vocali sub numine quercus

Praestiterunt fidas primis in sortibus urnas,

Quaque Eurique Notique acres arentia plangunt

Litora, et accensis exaestuat orbis arenis,

Atque locus, ventosa graves ubi Graecia metas

50

Sudabit, piceoque ingens in pulvere nimbus

Arva Phrygis quondam Pelopis captiva docebit

Fulmineas domitare rotas, tumulumque sub ipsum

Flectere praecipites rapido discrimine cursus."

Inde aliis aliae diversis sedibus aurae

55

Evenere, vocat teneris cava tympana palmis

Ida ferax, latebris errata liquentibus Ida,

Ida parens fluviorum, ingentibus ardua sylvis.

Aegae caeruleo Neptuno, Ephyreiaque ora

Omnia sunt educta, dederunt omnia sortes.

60

"Quare agite, o superi, cum solem cernitis," inquit,

"Rerum omnem repeti seriem cursumque iubete

Et male compositis regressum exposcite fatis."

Dixerat, et tacitum per pectora dura deorum

Murmur iit, contraque obnixi iussa retractant.

65

Ad quos ut nitidum sol extulit aureus orbem,

Quo maesta levat obsessi caligine caeli

Triste supercilium frangens, et nubila differt,

Extemplo sedati animi, risitque nitore

Omnipotens permulsa domus. Tunc incipit ille.

70

"Ponite dissidium, nulla altera fata moramur

Terrarum, sibi quisque habeat quae protulit urnis.

Terra cavo pelagi latitat quae parva recessu

Perpetitur fluctusque vagos Eurosque minaces

Nequicquam, caecoque iacens ingloria fundo

75

Desidet; illa mihi statuat delubra volenti

Augeat et flammis sordentes pinguibus aras.

Tu modo fac humiles oras et litora circum

Quae nunc insultant graviter, maria alta residant."

Sic fatus Iovis assensum nutumque manebat.

80

Stant Parcae volucres, et mollia iussa reponunt.

Tum Rhodon aequoreis lucis pater evocat antris

Informemque animat limum, fingitque sequentem.

Illa educta vadis paulatim ducere fibras

Et simul apparere, rudes pergliscere in auras.

85

Ceu levis in gelidis abstrusa recessibus unda,

Cum sylva adductis excisa securibus, aut cum

Cladem motus agens venas laxavit hiantis,

Emicat et fugiens prono petit agmine campum.

Tum pater aequoreae domitor saevissimus irae,

90

"Scilicet haec, " inquit, "nostris iniuria regnis

Accedet? Non sat fuerat quod terra profundo

Merserit, et pelago victrix dominetur aperto?

Quid referam profugosque lacus fontesque receptos,

Meque mihi ereptum? Quid caerula numina Nymphas

95

Fluminaque exesas subterstagnantia rupes?

Id vero miseris detur mortalibus? Esto.

Nunc etiam pelagi spaciis excludimur ipsis.

Quis modus, aut quae finis erit? Quid maxime rerum

Iam statuis? Quae meta meo sperata dolori est?"

100

Olli sedato respondit Iuppiter ore,

Despiciens pontumque ferum terrasque repostas.

"Nil equidem - caput hoc iuro atque haec sceptra - negarim,

O frater, neque te frustra sperare licebat.

Verum ardor gravis inflexit studia alta deorum.

105

Cede mihi, durique graves age pectoris aestus.

Ac ne qua deinceps pelago frauderis aperto,

Accipe, quae nostrae rata sit sententia menti.

Illa vides tumidum frenantia litora pontum

Fontesque fluviosque lacus lentasque paludes,

110

Quicquid et intra se liquidi complectitur orbis;

Hos tu olim excipies rapidos, nunc forte morantes,

Atque vagos temere castigans rupibus altis

Praedulci fluvio Tethyn mulcebis amaram.

Litora sed valido poteris perrumpere pulsu

115

Alternoque vado terras tentare iacentis.

Praeterea quaecumque maris premit insula cursum

Neptunum agnoscat dominum regemque potentem,

Imponatque focis tauros atque exta recludat.

Tum tu etiam avulsis maria alta immittere terris

120

Caeruleosque atris arcessere nubibus austros

Et poteris caelum summotis reddere nimbis."

Dicta graves iubet hinc testes audire sorores

Cum Nemesi, tremuitque palus horrenda profundi.

Qualis ubi insani perturbant aequora venti,

125

Anceps, non uno suspensus flamine fluctus

Imminet, hic si devexo niger incubet axe

Auster, et humectis horror Vulturnius alis

Cedit, et ingenti paret gravis unda tyranno.

Neptunus molitur iter, iunctisque quadrigis

130

Vadit; eo gradiente metu maria alta tremiscunt

Moeniaque stabilique ingentes obiice turres

Nutant, et pecori stragem iuga celsa minantur.

Immanem ut rapuit Telchinia tela tridentem

Turbidus, utque fluor miscens proclivis arenas

135

Cunctantis deduxit aquas, utque impulit aequor,

Oppugnata gravi tum primum litora fluctu

Terrificis tempestatum gemuere ruinis.

Exin qui Latias haerebat segnis ad aras,

Immittit rapidum Zanclaeis faucibus aestum.

140

Inde omnem terris longo discrimine Macram

Distulit, et Tenedon Teucro de litore vellit,

Atque hinc digressum montana cacumina tollunt.

Intremit ictus Athos, Lemnumque a vertice lato

Excutit; illa diu caeli per inane voluta

145

Caeca refert longo flammarum semina tractu.

Inde autem saltu valido supra ardua fertur

Nubila, et ardentem raptus sublimis in Aetnam

Virus inexhaustum spirantis dissipat ignes.

Tum sparsae abstulerunt secum Meligunida flam<m>ae,

150

Qua ferus Hippotades vasti sub rupibus antri

Ventorum imperia exercet, nautaeque vaganti

Aeolios acies aperit Vulcania campos.

Iamque sub Eoos saevus tranaverat ortus,

Assyrios ubi prima legit Matuta labores

155

Purpureoque diem veniens Oriente colorat.

Iam maris accipiunt vires Cinyreia regna,

Cum Venus indigno pectus perculsa dolore:

"Si me dilectis adeo disiungis ab oris,

O genitor, quid enim vestro me sanguine cretam

160

Proderit, aut ponti caelo commista fateri

Semina, quo natam, genitor, quo pignore sancis?"

Dixerat, atque oculis roseum difflabat amorem.

Tum deus, "Omnia diva potes Amathusia apud me.

Verum cuncta, vides, saevissimus aequora Nereus

165

Impulit, et terrae magis et magis ingruit unda.

Posce aliud, nostrumque explora numen in illo.

Est mihi supremo qua se fert plurimus orbe

Oceanus, pictumque frequens praeterfluit axem;

Elysium claro dixerunt nomine Graii.

170

Hinc tibi, quae laetas animas fortissima quondam

Pectora, progeniem prima sub origine vestram

Aurea limitibus praescriptis terra coercet,

Quas me cunque iubes caeli vectare sub auras,

Serviat, illustresque ostentet clara nepotes."

175

Excipit hic Venus: "Haud equidem promissa recusem.

Illa inculta vides loca nunc, quae fertilis ambit

Vorticibusque cavis lentos Padus explicat orbes.

Olim huc concedet Phrygiis opulentia terris.

Ducet honoratam sobolem Troianus Atestes.

180

Nulla terra parens tollet se maior ad auras

Progenie, propiorque humeris pulsabit Olympum,

Roma meo licet Aenea se iactet alumno,

Devictumque premat saevis sub fascibus orbem.

Nanque sub altisono Boreas qua fulminat axe

185

Atram hyemem late pluvium deducere caelum

In Romam video, et victis dominarier arvis.

Ast ubi se laetis tollet Ferraria glebis,

Altius insurget vivax, florensque nepotum

Fama suis patribus, maioribus obstrepet actis,

190

Donec ad Alfonsum sit ventum. Hic fortibus ausis

Felici extendet fato virtutis honores.

Hunc imitari operosum erit extremique laboris.

Tantum iustitia magnus, tantum intonat armis.

Praeterea frenis positis argentea phoebe

195

Cum tacet, et sudum laetis secat aera flam<m>is

Aeternaque face Ionii tranquilla relucent,

Candida suspiciens Isabellae protinus ora,

Ora graves placido gestantia lumine fastus,

Aurea conspicuis stupeat sua sidera terris.

200

Non illam magno sub principe coniuge magnum

Imperium capit, at colles egressa superbos,

Qua densis iter ostendunt clara ocia sylvis

Fortunatarum sedes auctura sororum,

Cum vatum victae vires atque orsa fatiscent,

205

Audiet exorata, aderitque vocantibus ultro.

Hic statue, haec nostris esto meta ultima votis."

Dixit, et Idalium nemus et frondosa Cythera

Laeta petit, certasque animo spes concipit alto

Illustrique suos haurit virtute minores,

210

Romanas acies, successoremque decoris

Invicti, dantemque aeternam in saecula prolem

Sanguine coniunctum longe miratur Atestem.

At maris immensi domitor volat aequora curru,

Quem circum assultant informia corpora cete.

215

Subsidunt acta in spumas crispataque cedunt

Caerula, et obversis stridunt vaga marmora sulcis.

Qualis ubi aetheria praepes Iovis armiger aula

Seu pavidum leporem, seu pronum in cornua cervum

Despiciens, specula celer insidiatus ab alta

220

Orbe datur breviore, trahitque in nubibus auras.

Ast illi caput atque rotantia pectora circum

Funduntur picae ignavae, corvique sequaces

Solicitataque vulturii gens improba odore.

Nec mora, vocales cogit per caerula fratres

225

Velivolae tibicen aquae, cui flexa recurvo

Turbine concha favens tumido quatit aethera cantu.

Est locus Hesperia in magna, qua flexibus ingens

Mille fluentisonis amnes Padus excipit undis.

Perpetua hinc atque hinc immani pondere rupes

230

It caelo, et rapidae feliciter imperat undae.

Hic ubi sublimes spoliis suspectat ovantis

Italiae Regina suos Ferraria Divos,

Mus[s]arum Martisque amplexa penatibus umbram,

Illi sponte sua nitidis famulatur arenis

235

Hesperiae Rex Eridanus, cursuque solutus

Aurea purpureis libat vestigia lymphis.

Huc omnes vitreis virides Tritones ab antris

Alta secant, cedunt fluctus, undaeque dehiscunt.

Pars erexerunt pinnas, aurasque morantes

240

Captant, et votis aspirant flabra secundis.

Aut solem glaucae densis contex<t>ibus algae

Defendunt, bifidis trepidant freta fervida caudis

Convulsumque feris fugit occursantibus aequor.

At parte ex alia viridis chorus ordine longo

245

Nereidum comitatur iter, vitreisque sub undis

Lubrica pellucent labenti pectora fluctu.

Exercent humeros aliae, pars colla ferarum,

Nant aliae, tremulis respondet plausibus aether,

Impexi fluitant crines et in aequore ludunt.

250

Cunctorum in medio pacatis ducitur austris

Terra ferens clarosque viros animasque beatas.

Cui pater audaces adiunxerat ipse iugales,

Laetmothoum, Rhothiumque Polyclystumque Haliumque,

Quos deprensa cavis pelagi sub cotibus imi

255

Cymothoe magno genitori effudit in auras,

Cum vultus et colla iubis mentitus equinis

Improbus hinnitu scopulos tentaret acuto.

Illi indignantes densos obsistere fluctus

Irarum tumidis proflabant naribus ignes,

260

Acriaque in numerum properata volumina crurum

Ex<s>inuant, caecaque cient aspergine caelum

Infrenes; curvi absistunt a pectore montes,

Ex<s>ultantque vada et latices miscentur amari.

Nunc age, dura premens olidae quid tergora phocae,

265

Immensi pecoris custos maris, agmina Proteus

Dum cogit, lentoque salo riget horrida barba,

Dic Dea, quae vasto nos ausa es credere ponto.

O dilecta viris et diis dilecta Latinis

Terra potens, terra imperio decorata potenti,

270

Quae magni tecum vectas compendia mundi,

Nunc ego Romanas acies, pubemque Sabellam

Praetereo; maior rerum me concitat ardor.

Vos, quibus imperio aspirat Fortuna secundo,

Magnos heroas, natos melioribus annis,

275

Alloquor, Italiae quibus altum nomen inhaeret.

Ite per Eridani fluctus undasque sonantes,

Laeta manus, quam laetus agit Troianus Atestes,

Dum consanguineis arridet gloria turmis.

Ante alios duris Alcides clarus in armis

280

Ex<s>ultans, trepidumque ciens in praelia Martem

Itala barbaricis immittet signa maniplis.

Quem quantum imperii commendant sceptra potentis,

Tantus adest triplici divino munere prole

Conspiciendus, et ipse tamen sibi cedit in illis.

285

Sed iam quid rerum perspecto clarius orbe

Viderit Hippolyto, clarove quid auctius ore

Pectoreque atque animis Isabellae et praepete lingua

Omnia qui nitido rimatur lumine Titan,

Aut quidnam ingenio, divinis maius et armis

290

Alfonso, tibi scis alibi, Regina, canendum,

Calliope, Euganeis iuvenis cum ductus ab agris

Fervidus audaci deducet carmina nisu.

Nanque huc in tenuem pugnas arcessere cantum

Non opus est, spaciisque premor disclusus iniquis.

295

Tunc tibi munificos animos, illustria facta

Dicendum, ac forti quaesitos Marte triumphos,

Ancipiti ut toties bellatum in moenibus ausu,

Vt propulsato sublata ex orbe trophaea,

Inclyta Mausoli cedat quibus aura maritae.

300

Sed mea quid revocas ad te, clarissima Tellus,

Carmina, solicitas nostros quid, Mantua, cantus,

Mantua, cui gonsaga Domus, cui flam<m>ea Martis

Pectora, Minciadesque manus armantur in hostem?

Quid tua Benacus scindens uxorius arva

305

Turgidior sese dotalibus addidit undis?

An quod Atestino pariter sub sidere fulgens

Grandior adiunctis ex<s>ultat curia Divis?

Dii patrii Indigetes sacrosanctique Penates,

Ipsa suis residens Isabella calentibus aris

310

Prospiciat fractis pacato numine Musis

Invictumque manu atque animis sortita maritum

Auctaque sidereo non uno tempore foetu

Divinis validum fratrem miretur in armis,

Quid tantum ferro valeat, quid fulmine tantum

315

Fortia disiecto disturbet moenia vallo,

Vnde fluant tumidis generosae fluctibus irae.

Conscia, magnanimo pariter commista pudore

Pectoribus semel ut virtus incanduit altis,

Infractis infesta cadunt Mavortia pilis

320

Pila, sonant flictu galeae, truncosque volutant

C<a>ede viros victo rorantes sanguine rivi.

Testis erit miserae clades infanda Ravennae.

Fortia cum gravibus vectabunt funera plaustris,

Sanguine tum latos humeros aspersus Hibero

325

Igneus ante alios acies turbabit apertas

Restituetque loco victos, totumque duorum

Ipse exercituum referet decus, hic ubi sistet

Spiritus, invictique animum victoris anhelans

Confertos c<a>eso vastabit milite campos.

330

Vt quondam Alpinas augentia robora rupes

Stant connixa altis radicibus, unde sonantes

Secura irrident austros, ubi Circius urget

Protinus eversis tollunt fastigia plantis.

Intus hiant vastique specus altaeque cavernae.

335

Salve, summe parens patriae, dux unice bello,

Nate Diis Italis, Italum pater alme Deorum,

Alfons bellipotens, quo non praestantior alter

Sanguineas animare acies, obducere turres,

Signa inferre cavis cuneis, dum fluctuat hostis,

340

Aut disturbatas ferro reparare cohortes,

Vrbis excidio petere, obsidione tenere.

Surge potens, terraeque minax caeloque vocanti

Surget et armorum tecum decus extinctorum.

Atque olim audebis magnis volventibus annis

345

Aurea cognato deducere saecula mundo.

Perpetuo et cingens divina haec litora muro

Institues sylvam omnigenam, genus omne animantum

Et pisces et quadrupedes pictasque volucres,

Hic ubi Atestinas ingens Padus audit habenas,

350

Cervasque et capreas, leporumque agitata pavore

Pectora, et intactas tenera cervice iuvencas.

Nulla leves aditus animalia noxia tardant,

Matrum mille legunt teneri vestigia damae.

Non apri irarum memores febrisve leonum,

355

Aut hominum insolito gaudens panthera furore,

Verum agilis tremulo dat in aera corpore saltum

Capreolus, luxuque fremit, blandeque coruscat

Cornibus, et pugnae Venerem proludit acerbam.

Plurima praeterea formis animalia miris,

360

Vecta peregrinis animosi flatibus Euri,

Assyria Hesperio mutarunt pabula caelo.

Inde canem meditans, incursus inde leporum,

Perplexis temere latitans in sepibus hoedus

Vagiit, et pavida signavit voce parentem,

365

Arida quae caro metuens ieiunia foetu,

Aut dulcem cytisum aut udum depasta salictu<m>,

Implet odoratis distentum frondibus uber.

Pone sub Alfonso mecum, grex parve, timorem,

Tutus age, et magnos disce hic cognoscere Divos.

370

Non aberunt corili, non pix, non poma, nec himbris

Non admissurae fagi solemque cadentem.

At procul apricos arcent pineta colubros.

Hinc horti Hesperidum rident, hinc laetus Adonis

Et Rex Phaeacum, atque illustri discolor umbra

375

Populus, Herculeos foliis imitata labores,

Moraque castaneaeque, pyrus, cerasique nucesque,

Doctaque non alio transmittere vitis odores,

Et quaecunque sinu felix Pomona reducto

Sparsura ad fontis scatebras et ad ampla reportat

380

Atria, Niliacos muro victura labores,

Vt, quoniam toto princeps erit optimus orbe,

Huc magni deducta orbis deserviat ora.

Talia flam<m>ato divinus pectore vates

Mira Diis pelagi, nobis ventura profudit,

385

Donec eos Rex Eridanus pleno accipit alveo

Pumicibusque cavis epularum apponit honores.

Iamque extrema canit cornu vestigia Triton.

Tum vero indigenae superant nemora avia Nymphae,

Capripedumque pecus Fauni prolesque biformes

390

Huc illuc volvunt oculos, et victa stupescit

Rustica mens inhiansque ignotis pascitur oris.

Tum laetas animas superumque ad lumen ituras

Haurit inexpletum admirans, haeretque tuendo.

O mihi si liceat Laureto assistere, et o si

395

Rara exoptatam decerpere laude coronam,

Idque volens Isabella suo probet optima nutu,

Se Divam confessa, suo se numine passa

Affari, pia vota haud aspernata precantum,

Tantum Phoebaeo sublatus ad alta furore,

400

Aerias humeris sedes et turbida pulsans

Nubila, despectas terras sub voce relinquam.

Vnde ego Gonsiacis deducens clarus Atestem,

Iuppiter omnipotens, videam per saecula rerum

Nil maius, nil praeterea toto orbe secundum,

405

Iam mea cum Decimam spirabunt carmina Mus[s]am

Atque Pudicitiam et susceptum in pectora Phoebum,

Atque ut magnanimas internitet heroinas,

Haud secus ac, liquidis ubi nox collucet ocellis

Flam<m>atumque vago crebrescit sidere caelum,

410

Hesperus, oceani puris perfusus in undis,

Emicat, et rutilos iaculatur fulgidus ignes.