Giuseppe Sporeni carmina 3, 48

48. Cupidini

Vrsam nescio quis malus poeta

(Heu tantum pateris nefas, Cupido?)

Imo pessimus omnium poeta,

Egens iudicio venustioris

5

Formae ac lucidulis carens ocellis,

Versu dicitur a! procaciori

Anteae niveis meae papillis

Et sinu tenero et nigris ocellis

Praeferre ac lepidum caput vocare.

10

Illa saevius indecentiusque

Nil, duris etenim iugis vagatur

Et rupis colit horridos recessus;

Hac nil blandius elegantiusve,

Dione facili manu expolivit

15

Vnde astris posuit decens cubile.

Quare desinat hic malus poeta,

Imo pessimus omnium poeta,

Egens iudicio venustioris

Formae ac lucidulis carens ocellis,

20

Meae inurere sic notam puellae.