Giuseppe Sporeni carmina 4, 91

91. epitaphium in obitu Adameae puellae

Virgo hoc sub tumulo iacet puella

Quam nullus tetigit maritus umquam

Lascivus neque compulit furor: proh,

Tam dirum potuit scelus, prophana

5

Mors, committere? Lugeat iuventus,

Matronae simul et puellularum

Ploret turba frequens genasque multis

Perfundat lacrimis novosque, cives,

Ploratus date dexteraque moestos

10

Vultus plangite saepius furenti.

Heu heu, quid meruit mali puella?

Quid, Mors impia, fecit illa? Non haec

Laesit numina coelitesve sacros

Nec sprevit superas deas, nec ulla

15

Hac praestantior et magis pudica

Inventa est. Scelus o nefasque magnum!

Tam duro cecidit puella fato

Nostri maxima saeculi voluptas

Quae quondam fuerat? Nimis, sorores,

20

Saevae estis, bona tanta quae abstulistis

Hunneo populoque patribusque.

At tu, siderei Pater tonantis,

Huius iam miserere tot laborum

Atque hanc perpetua frui quiete

25

Permittas superis choris dicatam.