At Solymi, trepidi rerum et formidine caeci,
Noctem illam patrum primi templique ministri
Insomnem duxere. Animis adeo addita cura
Incubat ac nullam attonitis dat dira quietem.
5
Omnibus ante oculos urbem ingredientis imago
Laeta dei festique manus impubis honores
Illiusque vident late increbrescere nomen.
Fama volat passimque canit miracula rerum.
Quid faciant? Magis atque magis iam vera patescunt,
10
Quae quondam prisci vates cecinere futura,
Terras coelesti regem de stirpe manere,
Cuius in adventu templum Iudaeaque tandem
Regna ruant, Solymeque eversis desinat aris
Antiquo de more sacros imponere honores.
15
Ergo infracti animis omnes, terrore subacti,
Tectis quisque suo septi clausique manebant.
Quales quae solitae florentia rura volantes
Carpere apes, ubi saevit hyems coelumque profusos
Solvitur in nimbos et aquosus regnat Orion,
20
Ocia Ienta terunt clausisque alvearibus aegrae
Cunctantur circumque fores ac limine mussant.
Tempus erat per membra quies cum grata soporem
Irrigat ac positis affert oblivia curis,
Et iam noctipotens manus, imo emissa barathro,
25
Horribiles visu formae furialibus omnem
Coetibus obseclere urbem. Pars turribus instant,
Pars apicem templi et fastigia summa coronant.
Caetera perque vias legio, perque alta domorum
Tecta volant tractimque haerent per culmina tignis.
30
Haud secus Italiam repetunt ubi vere tepenti
Coerula aves longo fessae super aequora cursu,
Quae prior occurrit tellus, hanc agmine denso
Certatim arripiunt procurvaque littora complent.
Principio spargunt occultum in pectora virus
35
Vipereamque viris animam caecumque furorem
Inspirant odiumque animis et crimina Iinquunt.
Multi etiam in facies hominum vertuntur et omnem
Protinus incendunt variis rumoribus urbem.
Irrepunt tectis alii somnoque solutis
40
Somnia dira ferunt varia sub imagine rerum
Atque hominum falsis simulacris pectora ludunt.
Iamque huius subeunt iamque illius alta potentum
Limina et attonitos dictis hortantur in hostem
Terrificantque animos facta atque infecta canentes.
45
Christum inferre faces arisque instare bipenni
Armatum aerata atque adytis extrema minari,
Et iam semusto in templo dominarier ignem.
Quin ipsos templi mentiti veste ministros
Singula tecta adeunt patresque ad limina sacra
50
Conciliumque vocant. Nigri dux agminis ipse
Impulit aerisono stridentes cardine portas.
Hinc atque hinc delubra petunt, concurritur ultro
Vndique, nec tenebris nox obstat euntibus atra.
Non aliter captam si rumor nuntiet urbem
55
Nocte dolis intempesta atque latentibus armis
Hostem inferre acies et iam summa arce receptum
Culminibusque immissa voret fax atra penates,
Plenis cuncta viis fervent, trepidoque tumultu
Huc atque huc itur, nec sat rationis eundi est.
60
Praecedunt dirae facies, facibusque nefandis
Sufficiunt lucem et summo dant vertice lumen
Terrificas capitum quatientes undique flammas.
Nec miseri tamen agnoscunt; furor omnibus intus
Eripuit rnentem lapsumque in viscera virus.
65
Nec minus interea bis seni ex agmine missi
Bis senos Christi ad socios, evertere si quem
Possent et furiis deceptum incendere iniquis.
Illi autem pleni monitis ducis (ante futura
Praescius ista suis praedixerat omnia) servant
70
Invictos animos inapertaque pectora fraudi,
Quanquam hostis species sese transformet in omnes
Nequicquam expertus mentesque indagine captet.
Vnus non valuit sese his subducere vinclis,
Iscarius pesti infandae devotus Iudas,
75
Lectorum procerum labes et pestis Iudas!
Hic se olim addiderat socium vestigia divi
Ingressus, patria atque opibus carisque relictis,
Incerta exilia, incertas quacunque paratus
Ire vias, talique necem pro rege pacisci.
80
At mox coeptorum piguit durique laboris
Paulatim pertaesum. Animo tum volvere secum,
Noctes atque dies tacitus, si qua potis arctis
Legibus exolvi et priscae se reddere vitae,
Indignans longum incassum cecidisse laborem.
85
Hos abitus iamque hos abitus et furta parabat,
Impatiens operum, rebus non laetus egenis.
Talibus undantem curis animoque labantem
Iampridem nigrae reperit dux ipse cohortis.
Haud minus exultans animis quam monte sub alto
90
Cum procul aspexit tendentem in pascua cervum
Gaetulus leo, quem siccis exercet hiantem
Faucibus ex longo collecta insania edendi.
Ac prius in faciem Galilaei versus Iorae,
Ipsi qui fuerat coniunctus sanguine Iudae,
95
Insomnem aggreditur verbis: "Tu nocte silenti
Montibus in solis erras, insane, potesque
Vltro saeva pati sub nudo frigora coelo,
Atque cibi alterius sub nutu degitur aetas,
Dum sequeris (quis te tantus furor incitat?) istum
100
Elatumque animis eversoremque sacrorum,
Quem tantum illuvies adeunt teterrima gentis
Foeminei coetus et semiviri comitatus?
Primi omnes infensi odiis concordibus ardent
Sacrilegoque necem intentant, Iamque ille furorem
105
Vesanum expendet, cedet fiducia tanta.
Non illi auxilio magnarum gloria rerum,
Quas mentitur, erit. Nil contra obtendere densa
Nubila, nil solitas accingi proderit artis.
Rumpe moras. Eia instanti te surripe cladi"
110
Sic ait, ardentemque odiis instigat acerbis.
Tum mutata acri percussit pectora thyrso
Et subito nocti ablatus se immiscuit atrae.
Hinc miserum invadens praecordia ad intima sese
Ingerit atque imis dirum implicat ossibus ignemt
115
Olim etiam in mentem veniunt quaecunque sub illo
Iussus dura tulit, quaecunque exhausta pericla.
Et piget atque nefas polluto volvit amore,
Immeritumque animo sedet hosti prodere regem,
Ah miser, ah male sane, deum non pectore sentiss'
120
Non oculis numen praesens, non auribus hauris."
Quis te mutavit tantus furor? Aspice quo nunc
Culmine praecipitas, quanam trahis arce ruinam!
Nec qualis sentis cibi menti insederit error?
Quid struis aut quo te raptat tam dira cupido,
125
Quae nunc te male habet mentisque et lucis egentem?
Quam nunc amittis sortem, irreparabile donum,
Optabunt seri post secula mille nepotes.
Atque acleo quae vota foves, quam mente secas spem,
Laetitia elatos animos inflatus inani,
130
Omnia discerpent rapientque per aera venti.
Excute dum Iicet, infandam de pectore pestem
Quaeque imis te nunc est addita cura medullis!
Iamque sacerdotes totaque ex urbe senatus
Secretam in templi sedem concesserat omnis.
135
Ipse sacerdotum primus, cui tempora sacra
Infula cingebat, Caiphas in sede sedebat
Celsior aurata; inde alii longo ordine cives,
Quos omnis circunsiliunt acuuntque furorem
Tartateae haud ulli visae sine corpore pestes,
140
Nec mora, nec requies sublpsae in pectora cunctis
Eripiunt mentem atque animis incendia miscent.
Multa illi inter se vario sermone serebant
Solliciti; vasto strepit ingens murmure templum.
Sunt qui ipsum iubeant utcunque absumere Christum
145
Seu vi sive dolo, iuvenemque invadere ferro
Qui rursum in lucem nuper revocatus ab umbris
Venerat et totam monstro concusserat urbem.
Ast alii plebem metuunt vulgique furorem,
Nanque sibi ingentis populos devinxerat heros,
150
Hos meritis, illos divino affabilis ore.
Hic Nicodemus erat pesti impenetrabilis unus,
Primores inter gentis non ultimus ipsos,
Cui longe menti melior sententia, sed non
Audebat dictis contra omnes tendere solus.
155
Ille deo quondam sese inscius intulit hostem
Atque dolis frustra contra stetit. Inde ubi numen
Admonitus sensit, veluti de nocte profunda
In lucem revocatus, ei se iunxit amore,
Dam tamen, infensae vitans odia aspera gentis.
160
Turn vero illius de vita et sanguine cerni
Vt vidit letumque insonti triste parari,
Non tulit ulterius latebras haecque edidit ore
In medio: "Non obscuram, non lucis egentem
Rem ferimus, neque enim vereor iam vera profari
165
Pro patria, quamvis mihi sint extrema ferenda.
Cernitis hunc omnes manifesto numine ferri
Maioremque homine et, nosmet nisi fallimus ipsi,
Vera dei patuit soboles, verus deus, ille
Olim quem toties afflati numine vates
170
Venturum cecinere, nefas quo triste piaret,
Commendans genus aeterno mortale parenti.
Hoc liquet, hoc ultra non in discrimen agendum.
"Huius ope innumeri, quos nox obscura premebat
Luminibus captos, iucunda luce fruuntur.
175
Multi etiam voces obstructis auribus orti
Accipiunt redduntque. Aegris quot reddita venit
Insperata salus, qui lenta aut membra trahebant
Victa lue aut subito correpti corpora morbo?
Tris etiam (nostis) obita iam a morte reduxit
180
Elatos iclem in lucem; modo Lazarus omnem
Perculit et monstro ingenti permiscuit urbem.
Pro Iaevas hominum mentis, pro pectora caeca!
Non haec paeoniis succis, non artibus ullis
Confieri possunt. Maior deus intus agit rem,
185
Maius numen inest. Quoties divina loquentem
Incassum contra stetimus, verbisque dolisque
Instructi? Quoties ausi vim tendere inermi
Aut ferro aut duris nequicquam perdere saxis?
Nube cava eripuit caput ex oculisque recedens
190
Aligerum se coelesti subito agmine sepsit.
Et quisquam illius certum non numen adoret?
Quid molimur adhuc? Quid nobis deinde relictum?
Quin potius, quando nobis demissus Olympo
Auxilio venit, una omnes adeamus, ab ipso
195
Suppliciter pacem oremus commissa fatentes."
Talia perstabat repetens. Violentia cunctis
Gliscit et accensus semper per viscera sensus
Conflatur magis et saevos furor aggerat aestus,
Paulatimque animi turgescunt tristibus iris.
200
Exarsere omnes. Pestis latet intus et omnem
Eripuit miseris lucem victisque veneno
Pestifero nebulas offudit mentibus atras.
Tum demum erumpit quae cunctos ira coquebat;
Infremuere omnes contra gemitumque dedere.
205
Qualiter aere cavo, dum sulfura pascitur atra,
Inclusus magis atque magis furit acrior ignis
Moliturque fugam, nec se capit intus anhelans,
Nulla sed angustis foribus via, nec potis extra
Rumpere, materiam donec comprenderit omnem;
210
Tum piceo disclusa volat glans ferrea fumo.
Fit crepitus: credas rupto ruere aethere coelum.
Iamque illa et turres procul ecce stravit et arces;
Corpora et arma iacent late et via facta per hostes.
Haud illi secus accensi meliora monentem
215
Excludunt adytis atque extra moenia trudunt.
Tum vero Caiphas, ubi facta silentia Iinguis,
Sic orsus sibi, quae sedeat sententia, pandit:
"Haud equidem moror, o cives, quod versus ad hostes
Iste etiam infando captus perfugerit astu,
220
Qui toties summa pro re; pro legibus olim
Obiecit patriis caput ultro, ipsumque premebat
Obnitens contra nuper sermonibus hostem.
Tanta est artiflcis pellacia, vis ea fandi,
Vt quoscunque velit vertat superetque venenis.
225
Scilicet hunc credam coelo divinitus actum
Nobis venisse auxilio, quo se impius ortum
Patre deo canit ac Ieges abolere parenturn
Antiquas cupit atque novos inducere ritus?
Seque ultro excidio templi venisse fatetur,
230
Quod nostri monitis olim coelestibus acti
Impensis tantorum operum struxere parentes.
Quae novitas aut relligio, qui denique mores?
Ille etiam, ne quid sceleris sibi restet inausum,
Sacrilegus sontes et quorum crimina nota
235
Prosequitur venia, haud veritus scelerata subire
Limina, nec festis parcit de more diebus.
Ergo agite atque illi insidias Ietumque merenti
Maturate viri! Crescentem extinguite flammam,
Ne mox subsiliat victrix ad tecta domorum,
240
Degustetque trabes perque ardua culmina regnet.
Subvertet solitis aliter totam artibus urbem,
Seditione potens; populos captabit et omnem
Subiiciet sibi prodigiis fallacibus oram.
Hinc quae tot nobis annos tam prospera cessit
245
Relligio eversis actutum desinet aris.
Tum metuo ne Romulidae, non talia passi,
Quicquid adhuc iuris superest, a gente reposcant
Et profugos patria iubeant decedere terra.
Vnum pro multis detur caput, unius omnes
250
Expiet ac tutos mors tanto in turbine praestet.
Hoc habet. Haec melior superet sententia, cives;
Haec illi ob numen dona, hunc reddamus honorem
Talia fatus erat. Furiis stimulantibus intus
Experti passique senes eadem ore fremebant.
255
Omnibus idem animus, sed qua ratione quibusve
Id fieri occulte queat artibus, exquirebant.
Cum subito, ecce suis clam se furatus, Iudas
Improvisus adest cunctis mirantibus. Illum
Excipiunt trepidi spirantem immane, locantque
260
Sede inter primos farique hortantur et ardent
Quid veniat dubiis animis audire silentque.
Ille autem torquens huc flammea lumina et iliuc
Sic fatur: "Scio vos Galilaei facta furentis
Formidare, patres, patriae qui legibus affert
265
Exitium; moliri ideo vos plurima cerno.
Si mihi quae posco promittitis, omnia solus,
Quae nunc vos frustra exercent, dispendia tollam.
Ille manus faciam in vestras hodie incidat ultro."
Dixerat. Argenti laeti pepigere talenta
270
Ter dena, egregii pretium memorabile facti,
Dimittuntque alacres atque extra limina ducunt.
Ille petit montes iterum sociosque revisit.
Forte propinquabat genti solennis et orae
Festa dies, veterum cum relligione Parentum
275
Immunes operum ducunt septem ocia soles,
Perque domos ovium foetus epulantur et acri
Fermento parcunt iussi, properataque liba
Expediunt mensasque onerant agrestibus herbis,
Laetitiae veteris memores. Hac luce ferebant
280
Aegyptum priscos olim coelestibus actos
Prodigiis magna cum praeda exisse parentes,
Ingressos pede iter salsas impune per undas.
Ergo ingens tum sceptriferam concursus ad urbem
Vndique erat, populique omnes ad sacra fluebant.
285
Non effusa tamen turba huc sine more ruebat,
Verum quisque ducemque suum gentemque tribumque
Vna ibant comitati. Etenim licet omnibus idem
Sanguis cognataque, orti sint stirpe nepotes
Omnes Isacidae, paribus sub legibus omnes,
290
Scindit se tamen in bis senas una tribus gens
Atque Palaestinam late est diducta per omnem.
Libera gens olim multa munita virum vi
Florentesque urbes populis opibusque vigentes.
Tunc autem patriis de finibus exturbati,
295
Pene omnes aberant et Caspia saxa colebant.
Vix de bis senis tribus una intacta manebat
Alteraque et patria sese tellure tenebant,
Beniamidum gens aque ipso domus inclyta Iuda,
Ambae tunc etiam populis opibusque vigentes.
300
Tantum autem imperio adiectam ceu caetera passim
Contuderat bello et victricibus hauserat armis,
Hanc quoque servitio partem Roma alta premebat.
Sceptra urbi tantum sublataque ademerat arma,
Linquens sacra viris ac leges victor avitas.
305
Nunc tellus deserta iacet. Tot clara fuere
Moenia, tot populis pariter cum fortibus urbes,
Hae hello, hae validis quassatae viribus aevi,
Vsque adeo saevas superum pater arsit in iras
Nimbipotens natique necem non passus inultam est.
310
Non tamen indecorem tantae solatia cladis
Ipse sinam antiquam (superent modo carmina) terram,
Ne penitus sedis obliviscentibus aetas
Deleat extinctam pariter cum nomine gentem;
Regem illis superum prosit regionibus ortum
315
Vagisse et coelo primum reptasse sub illo.
Vos ideo aligeri coetus, gens aetheris alti,
Qui levibus magnum pedibus pulsatis Olympum,
Nam vos saepe polo missi peragrastis et oram
Et gentis crebri hospitio indulsistis amicae,
320
Este duces mihi, dum tota regione vagantem
Raptat amor. Longum vos mecum ferre per aevum
Nomina, quae cecidere, iuvet deletaque gentis
Oppida et antiquas antiqui nominis arces.
Post autem vestra sublatus ad aethera penna
325
Carmine mortales oras visusque relinquam.
Vos me sublimi sistetis tramite vectum
Avia per superum loca. Me iuvet alite curru
Aurea nubifugo mulcentem sidera cantu
Intactas primum ire vias mortalibus aegris
330
Et petere insolitam coeli alta e rupe coronam.
Haec olim, audentem ni deserat aetheris aura.
Nunc mecum populos percurrite templa petentes
Non alias illuc aditum est maioribus unquam
Et numero et scudiis. Nec tantum sacra petebant,
335
Quantum avidos Christi visendi traxerat ardor.
Orti autem a magno primi ingrediuntur Iuda,
Per multos ductum reges genus. Haec tribus usque
Et numero et virtute caput super extulit omnes,
Tantum alias superans quantum leo cuncta ferarum
340
Semina inexhaustis animis et viribus anteit,
Littorea innumeri Gaza venere Sabeque.
Engada deseruere racemiferosque recessus,
Vrbis Adulaeae sedes humilemque Raphean.
Hic Lyde atque Selis ventosaque Iamnia et Hippa,
345
Ascalo Azotique arces Acharonque Sochonque,
Quaeque fluentisonis Iope perfunditur undis
Proiectae rupes pontoque minantia saxa.
Parte alia antiquam cives liquere Damascum,
Primus ubi (ut perhibent), limo felice creatus,
350
Natus homo est coelique novas erupit in auras.
Deseriturque Emaus Nepseque exhausta silescit,
Quaesivitque suos Aegypti proxima regnis
Anthedon, natique dei cunabula, Bethle.
Tum deserta silent et Galgala Bessuraque omnis
355
Arvaque qua Marethon, qua proxima nubibus Erme,
Qua Sigoris mirata nurum, dum incendia versa
Respicit, humanos servasse in marmore vultus
Concretique salis subitum traxisse rigorem,
Qua calet Asphaltis flammis infamibus unda
360
Ingentesque palus ad coelum exaestuat aestus,
Aera contristans graveolenti sulfuris aura.
Quondam hic laeta seges riguisque rosaria campis;
Nunc stat ager dumis obductaque sentibus arva.
Crimen, amor malesuade, tuum, vim tendere adorti
365
Infandam indigenae pueris coelestibus olim,
Divina capti facie et florentibus annis,
Fecissentque, fuga nisi se illi ad sidera lapsi
Remigio nixos rapuissent praepetis alae.
Non tulit altitonans pater atque ultricibus omnem
370
Involvit flammis tractum immersitque profundo.
Squalet adhuc cinere et putri late ora favilla;
Infoecunda ideo terra et sine frugibus agri
Difficilesque aditus et inaccessi secessus.
Illic, ut fama est, nitidum florem educat arbos,
375
Quem cupiunt iuvenes, cupiunt quem ferre puellae.
At simul atque gravi perflante evanuit Austro,
Succedunt poma hirsutis asperrima barbis,
Quae nulli iuvenes, nullae cupiere puellae.
Haec tamen aspectu solida et syncera putares,
380
Foeda sed illuvies intus subitoque fatiscunt,
Ad tactum cinefacta, hominum nihil usibus apta.
Pallida item flavis cum vix seges albet aristis,
Dira immaturas messes interficit aura.
Protinus hinc subeunt populi Symeone creati,
385
Qui Saroen Molodamque viri Sicelegidaque oram
Felicem frugum laetosque uligine campos,
Qui Sipabota colunt Asanesque biverticis arces,
Quique Atharin, quondam generosos palmite colles,
Remmona qui cultisque erectam in collibus Ain,
390
Et quos thurilegae pascunt centum oppida Idumes
Ruraque odoriferas Arabum vergentia ad oras.
Ecce autem Isachari magno clamore nepotes
Ingressi delubra petunt aramque salutant.
Gens victu facilis contentaque finibus arctis.
395
Hic adsunt quos Hermonius sub vertice pascit,
Hermonius generator apum, generator equorum;
Qui Taburi capita alta tenent, quibus ardua rupes
Carmeli domus. Haec rapido gens turbine quondam
Sublatum vatem coeli per aperta repente
400
Vidit flammifero ferri super aethera curru.
Sensena quos misit, quos Hennada, quos alit Affra
Nobilis, in summis sitientes rupibus urbes;
Qui Senum et Reboten Iiquere Remethiaque arva,
Vitibus et variis intersita littora pomis.
405
At taciti incedunt gens Dani e sanguine creti
Deiectique oculos deiectique ora per urbem
Templa petunt. Qualis cum frigora prima lacessunt
Autumnum nec dum ramis decussit honorem
Bruma suum, coluber latebras meditatur iterque
410
Fert tacitum lapsu repens per saxa quieto
Sibilaque ora premit neque caudae surrigit orbes.
Iamque viros tristes credas, quod sanguine ab illo
Praedixere ducem fore pleni numine vates,
Qui genus humanum Christi sub imagine falsa
415
Terreat atque hominum vitas et crimina quaerat,
Deterior fas atque nefas ubi verterit aetas
Et rebus feret exitium mortalibus ignis.
Protinus at multis aderit cum millibus ultor,
Vera dei soboles, verus datus arbiter orbi.
420
Illum nequicquarn pugnantem et vana moventem,
Turbine corripiens, terrae ima in viscera trudet.
Insequitur iuvenurn nimbus genus Asere ductum,
Spices. quis capita obnubit de more corona
Omnibus et nexae ludunt per tempora aristae.
425
Hi Betagumque Hormamque serunt; his Aphega sede
Illos Ama dedit, illos misere Robaeae.
Non numero Arctipus Labanae, non Aziba cessit.
Hos iuxta seram in noctem soliti urere myrtos
Littoreas ponti gens accola Zabulones
430
Dona ferunt. Pars Ieptaphiles ab sede profecti;
Pars Iedaba venere. Canam hi liquere, modo atra
Miratam puras in vina rubescere Iymphas.
Hos Nazara tulit, tulit illos ardua Sembros,
Quaeque modo aerias iterum venisse sub auras
435
Vidit morte obita puerum, Galileia Nais
Millia multa tulit, totidemque huberrima Dotha;
Aque suis Nalole Cathetiaque alta relicta est.
At quis Nephthalidum numeraverit oppida et arces
Innumeras, quas et Cedar, quas et sacer altis
440
Fert humeris Libanus coeli confinibus aequus?
Qui celsam Nasona habitant, qui Nephthalis urbem,
Gens oris fandique potens foecundaque veri,
Nascentem gemino Iordanem fonte salutat,
Omnis iit Galilaea, omnis Samarea penates
445
Deseruit, studio gens tantum accita videndi.
Saepe hac rege satus superum tellure moratus
Sponte deum se detexit. Miracula rerum
Assecla nunc etiam meminit, meminere Caperna,
Et vetus amisit quae nomen Graia Sebaste.
450
It Bethole eductaque ad sidera Bessais arce
Et quos piscosis Gennesara proluit undis.
Levigenae vero sacrum genus omnibus ibant
Immixti, neque enim propria his regio ulla colenda
Sorte data est, sed diversas dux Iegifer olim
455
Huc illuc oras aeque est partitus in omnes,
Praefecitque sacros aris, proque hubere glebae
Et iugulare dedit pecudes atque exta cremare.
At non contentus regnis sceptrisque Manasseus,
Sortitus quae trans fluvium sibi iunxerat ampla,
460
Protulit imperium qua Nepheca Bersaque surgunt,
Venatrix pecorumque altrix et Dora ferarum.
Olli etiam parent Tenachos nemorosaque Iebla
Et Magedos nulli populis opibusque secunda,
Quasque rigat Taphua claris argenteus undis,
465
Ver ubi perpetuum scatebrisque recentia prata.
Succedunt qui trans Iordanis flumen opima
Arva serunt, tribus ipso etiam deducta Manasseo.
Necnon Gade sati, necnon Rubene creati
Belligero, fratrum cunctorum maximus aevo
470
Qui fuit, una omnes urbem ingrediuntur, ut olim
Vna etiam sedem optarunt trans flumen eandem,
Indigenis quondam regnata gigantibus arva.
Argobiae qui rura colunt Basanidaque oram,
Qui saltus Galadina tuos, Ogique subactas
475
Sexaginta urbes Galaticaque oppida: Iabin
Et Sebamarn Balmenque Ramotha Golanque Nabenque
Edrenque Selcamque et semirutam Cariathen.
Haec tunc nomina, nunc alio sunt nomine terrae.
Tum qui cedriferae pascunt asperrima Arimnes,
480
Omnes fronde caput tecti, omnes terga veruti.
Qui Bosorim Rabathenque tenent, qui Gaulida et omnem
Fortibus exercent tauris Bathaltidos oram,
Et quos humectat praeceps de montibus Amos.
Nec vos transierim, qui prata feracis Abillae,
485
Quique Eleale viri metitis viridemque Aserota,
Seoniamque Esebon, saxis horrentia regna,
Desertasque Cades, quas Phasga habet arduus et quas
Hinc atque hinc Hermus praeruptas sustinet urbes,
Quas Abaris, cuius nimboso e vertice quondam
490
Pastores admirati videre morantem
Iordanem ingenti subsidere mole coacta
Vndarum et cursu cedentia flumina retro,
Dum domus Isacidum promissa capesseret arva.
Postremi subeunt advecti e sede propinqua
495
Beniamidae, data sorte quibus laetissima tellus,
Maxima ubi et Solyme totius regia gentis,
Altaque Iarephile Luzaeque binominis arces,
Quaeque modo quarta regem iam Iuce sepultum
Bethane obstupuit revocari ad munera vitae,
500
Et Tarela et Samare et lentisciferae Gabaothae,
Gens infesta feris: ideo exuviasque luporum
Induti incedunt iuvenes, canibusque fatigant,
Quas sepire plagis iuvat usque et frangere, silvas
Atque adeo assiduo venatu mane recentes
505
Convectant humeris praedas, quas vesper Olympum
Claudit ubi, gaudent partiri epulisque fruuntur
Atque inter sese per agros convivia curant.
Hic adsunt, quis Maspha domus, quibus arduus Hemen
Difficiles colles ac scabra crepidine terga,
510
Qui liquere Recen celsasque Berothidos arces
Atque Sylum quondam gaudentem paupere templo,
Qui longumque Helephon Avinque Amosamque Selamque
Atque ululata Rhamae passim Rachellidos arva.
Qui Gabeone domo quique Hierichunte profecti.
515
Indigenas est fama, viae assiduique meatus
Oblitum, vidisse diu considere solem
Imperio ducis atque diem decedere serum.
Hos inter facie egregia puer altior ibat,
Qui prisco genus a Saulo nomenque trahebat.
520
Iam tum illum vates uno omnes ore canebant
Praestanti clarum eloquio factisque futurum.
Quantis ille tamen mentem caligine pressus
In nostros odiis primum furiisque feretur!
Omnipotens aderit pater et se pectore toto
525
Altius infundet iuveni excutietque furorem.
Protinus afflatus divinitus aetheris aura
Implebit terras monitis, latumque per orbem
Mortales meliora docens ad sacra vocabit,
Nec letum horrescet pro relligione cruentum.
530
Iam duodena tribus magnae successerat urbi.
Ipse etiam templo ut solitos inferret honores
Munere nec tali tam laeta Iuce careret,
Affatur socios Christus: "Lux sacra propinquat.
Omnis se dapibus festa domus apparat urbe.
535
Ecquis erit vestrum, primus qui ad moenia tendat,
Si quis forte opibus fessos invitet abundans,
Nos quoque ut ante meos obitus ac funus acerbum
Solennes epulas celebremus et annua sacra?
Nec Ionge quaerendus. Erit puer obvius ultro
540
Vrnam humero lymphasque ferens de fonte recentes.
Quo tendat gressus aut quo sese ille receptet,
Observate, locumque acie capite usque sequendo.
Limina vos eadem accipiant, tectumque subite.
Tum dominum affati coram hospitiumque rogantes,
545
Exiguam sacris sedem, nostrum edite nomen.
Tectum auratum ingens pictisque insigne tapetis
Protinus ostendet. Structas ibi ponite mensas.
Ipse aciero atque eadem socios ad limina ducam".
Dixit. Ioannes mandata Petrusque facessunt,
550
Et moesti magnae succedunt moenibus urbis.
Ibant incerti atque oculis procul omnia obibant,
Cum puer urnam humero gestans lymphamque recentem
Vicino veniens de fonte occurrit. Eum usque
Servantes gressum ferret quacunque sequuntur,
555
Quasque subit, subeunt ipsi quoque protinus aedes.
Hue atavis clarusque Simon et prole beatus
Septena sese semper referebat ab agris,
Si quando caris cum gnatis viseret urbem.
Nanque illum potius campis rurique iuvabat
560
Degere civilesque procul contemnere honores.
Vmbrae illi nemorum cordi rivique secantes
Praedia, quae centum dives vertebat aratris.
Iam gravis argutasque fides et carrnina amabat
Fluminis in ripis aut fontem propter amoenum;
565
Norat enim coeli numeros mensusque viasque.
Saepe deo plenus porro ventura canebat
Agricolis quid sol, quid menstrua luna pararet,
Sudique pluviaeque docens praenuntia signa.
Tum sacris intentam igitur concesserat urbem,
570
Vt de more dies festos celebraret avito.
Dumque alia famuli mensas et dona pararent
Parte domus, veterum facta ipse canebat avorum,
Nunc citharae levibus digitis, nunc pectine eburno
Percurrens molli attactu vocalia fila.
575
Praecipue a prima revocabat origine, quaenam
Has ex more epulas atque haec solennia priscae
Relligio intulerit genti, Verum ecce canenti
Improvisus adest Petrus et sacra carmina rumpit.
"Rex- ait- est nobis, quo nusquam iustior alter
580
Aut pietate prior; Christum omnes nomine dicunt.
Is tua nos ultro supplex ad limina mittit.
Exiguam sacris sedem mensisque rogamus"
His ille auditis gavisus nomine tanto,
Imperat haud haerens animo tectum omne recludi;
585
Hinc hilares totis adolere penatibus ignes
Et pingui suffire Arabum iubet atria silva,
Interiusque viros media in penetralia ducit.
Inde locum ostendit mira testudine pictis
Aulaeis circunvelatum ostroque rubenti.
590
Luxuriant sola strata; nitent argentea eburnis
Fulcra torisque scyphique auroque e simplice lances,
Et passim domus argentoque auroque renidet.
Atque haec deinde refert: "Non hoc mihi nomen ad aures
Nunc primum venit, illius sed cognita fama
595
Iam pridem virtus, neque enim mihi cernere coram
Fas fuit aut vocem divinam hausisse Ioquentis.
Adveniat. Placidus tectis assuescat amicis.
Vos hic expectate, viros, qui exacta reportent
Omnia, dimittam meaque illum ad limina ducant,
600
Atque utinam libeat Iongum his in sedibus olli
Degere et hospitii dignetur nomine tectum,
Quod nostros iuvet interdum memorare nepotes
Hospitibusque locum felicem ostendere seris.
Interea adventu vestro intermissa sequamur
605
Carmina et antiquos patrum repetamus honores,
Dum nigra roriferis nox terras obruat umbris:"
Sic ait, ac nervis socians concordibus ora
Obloquitur numeris. Quae concinit, ordine picta
Cuncta putes aut textilibus simulata figuris.
610
Nempe Paretoniis cantu deducit ab oris
Isacidum genus, arrepta maris aequora virga
Vt profugum dux findat aquasque impune per altas,
Vt sine navigiis ierint pelagique profunda
Sicco calcarint pede. Nanque induruit humor
615
Aridus et liquidas late est via secta per undas.
A tergo tota ex Aegypto curribus hostes
Quadriugis vecti instabant fulgentibus armis.
Iamque pios canit emenso pelago alta tenere
Littora littoreisque metu se condere silvis,
620
Nulla mora est: iterum telo tellure recussa
Divino, redeunt in se maria ecce refusa,
Quae media ingenti dirimebat semita tractu.
Inde hostes ruere et salsis in fluctibus arma,
Armaque quadrupedesque et corpora mersa virorum
625
Aspiceres magis atque magis subsidere in undis
Semper et absumptos velut evanescere currus;
Qui medii extabant, medios salis hauserat aestus.
Addit, ut omnipotens rerum sator aethere ab ipso
Paverit in vasta gentem regione locorum
630
Errantem, dape coelesti miseratus egenos.
Cernere ibique putes epulas nivis instar ab aethra
Defluere ad terrarn subitas coetusque paratis
Accinctos dapibus latis epularier arvis.
Proinde etiam duras cautes pulsabat eadem
635
Dux coelum aspectans virga, cum protinus amnis
Prosilit et dulcem saxa erupere Iiquorem,
Atque hausere novis populi de fontibus undam,
Quos sitis ex longo collecta urebat hiantes.
Tum canit, ut primus Solymorum conditor arcis
640
Dona laboratae frugisque recensque reperti
Pocula plena meri obtulerit campestribus aris,
Cespite quas viridi sectaque extruxerat orno.
Atque ea dum intends hauribant auribus omnes,
Haud rerum ignarus, Christus de montibus altis
645
Cesserat infensaeque iterum successerat urbi.
Et iam declivi cum sol properaret Olympo,
Hospitis intravit sociis comitantibus aedes
Regifico instructas luxu dapibusque paratis.
Discubuere omnes. Vna inter dirus Iudas
650
Dissimulans sedet, et vultu mentitur amorem.
Iamque heros puras fruges properataque liba
Accipiens, frangensque manu partitur in omnes.
Inde mero implevit pateram lymphaque recenti
Et laticis mixti dium sacravit honorem,
655
Spumantemque dedit sociis, mox talia fatur:
"Corporis haec nostri, haec vera cruoris imago,
Vnus pro cunctis quem fundam sacra parenti
Hostia, ut antiquae noxae contagia tollam.
Vos ideo, quoties positas accedere mensas
660
Contigerit sacrasque dapes libamina iussa,
Funeris his nostri moestum referetis honorem
Et nunquam istius abolescet gloria facti"
Nec plura. Ex illo mox servavere minores
Hunc semper ritum memores, arisque sacramus
665
Synceram cererem et dulcem de vite liquorem
Pro veterum tauris, pecudum pro pinguibus extis
Ipse, sacerdotum verbis eductus, ab astris
Frugibus insinuat sese regnator Olympi,
Iibaturque dei sacrum cum sanguine corpus.
670
In summos haec relligio successit honores.
Ergo ubi pulsa fames sociis, sese ocius heros
Exuit insignem tunicam et mantilibus albis
Succinctus, poscit flammis undantia ahena.
Tum gelidam irrorans dextra laevaque sonoris
675
Pertentans labris, ferventem temperat undam.
Hinc genibus positis Petro reliquisque suorum,
Plurima quanquam ille attonitus novitate recuset,
Dat pedibus lymphas et molli siccat amictu
Accurvus, sociis linquens imitabile factum.
680
Mox gemitus imo ducens de pectore fatur:
"En mihi summa dies, socii, quamque ipse propinquam
Praedixi toties; nox illa advenit acerba.
Vos linquam et moriens genitoris iussa capessam,
Vnus erit vestrum (vix, o vix credere tantum
685
Fas scelus) insidiis prodet qui me hostibus ultro.
Haud me animi fallit, Furias iam perfidus ille
Concipit insidiasque animo meditatur avaro.
Id pietas mea magna, mei meruere labores.
Non tamen ipse diu pulchro Iaetabere facto,
690
Quisquis eris, Satius si nunquam lucis amorem
Gustasses, dulcis nec vitae limen inisses,
At vos este pii inque vicem (quae exempla reliqui)
Inter vos aliis alii parete volentes,
Summissisque animis fastus abolete superbos.
695
Non Erebi in tanto cessabunt cardine dirae
Vestra potestates praevertere corda timore.
Pervigiles quaeso iam custodite proculque
Consulite. Hic animos atque illos promite sensus,
Quos toties mihi polliciti, ne cedite pesti;
700
Vos servate, viri, noctem non amplius unam."
Extemplo turbati omnes gemitumque dedere,
Suspensi quem caecum adeo furiisque subactum
Ore premens signet venturi praescius heros.
Quem senior tali aggreditur sermone precando:
705
"O coeli decus, in quenquam tam immane putandum est
Posse scelus cadere? Quisnam foedissimus ille?
Faxo hodie nunquam nobis illudat inultis.
Non adeo effugit cum sanguine vivida virtus
Pulsa annis, nec dextra mihi tam frigida languet."
710
Sic ait, et pariter vagina liberat ensem.
Dux autem signis manifestis prodidit hostem,
Sed cunctis mentem eripuit voluitque latere,
Donec res perfecta. Dehinc haec edidit ore:
"Immo omni ex numero mihi nemo hac nocte suprema
715
Vestrum non infidus eris, solusque relinquar.
Tu quoque, magnanimo cui nunc ea copia fandi
Sub tecto atque amplis tendis super aethera dictis
Omnis irritans ventos omnisque procellas,
Hinc atque hinc circunfusos ubi videris hostes
720
Me capto, quaeres latebras iaciesque salutem
Mendaci in lingua pedibusque fugacibus acer.
Atque ubi curriculo mediam nox humida metam
Attigerit, ter me tibi notum ille ipse negabis
Futilis, incutietque metus tibi foemina inermis."
725
Dixerat. Ille animi robur magis usque magisque
Spondebat turpique metu impenetrabile pectus:
"Foeda alios servet fuga; nec tu me ante timoris
Argue quam terga urgenti dare videris hosti.
Quo te cunque feres, adero. Sequar ultima tecum.
730
Nulla tuis poterit me vis abiungere rebus."
His deus exactis mensas urbemque reliquit
Et secum sociis pura sub nocte virentes
Transtulit in colles olea et Ioca sola petivit
Atque omnes secum iussit vigilare; sed illi,
735
Assiduis noctisque dieque laboribus hausti,
Haud poterant invictum oculis defendere somnum,
Et gelidi in summo recubantes aequore saxi,
Infusum toto profiabant ore soporem.
Interea curis confectus tristibus heros,
740
Coelesti velut oblitus se semine cretum,
Indignos animo eventus, indigna labanti
Supplicia atque genus leti versabat acerbum,
Horrebatque. Id enim matris de corpore traxit,
Vt quaecunque hominum mortalia pectora terrent,
745
Ipse etiam haec eadem mortali corde paveret.
Mens immota tamen virtusque invicta manebat.
Ergo iterum atque iterum genitorem affatus et ambas
Ad coelum tendens palmas, hac voce rogabat:
"Omnipotens talin Pater o me funere obire?
750
Mene aliena malis tantis cornmissa piare?
Eripe me informi leto et tua flecte severa
Consilia in rnelius durosque averte dolores.
Si tamen id fixum sedet atque haec certa tibi mens,
Nec generi hurnano gnati nisi morte sequestra
755
Placaris, non fas orbis me deesse saluti.
Ibo ultro crimen generis commune refellam."
Dixerat, atque graves curas sub corde premebat,
Multa agitans. Toto simul ibat corpore sudor
Proruptus, simul et sanguis vel sanguinis instar.
760
Ecce autem effulgens subito dilapsus ab axe
Stelligero pictis iuxta puer astitit alis,
Dicta ferens patris in tanto solatia rerum
Turbine, mulcebatque aegrum curasque levabat,
Abstergens toto fluidum de corpore rorem.
765
Hortator vero scelerisque inventor Iudas
Composito interea vocat hostes vertice ab alto,
Seque ultro comitem atque ducem venientibus offert.
Ergo adsunt improvisi, illum in vincla petentes;
Longius aera micant tremulai lumine lunae.
770
Iam clypei resonant, iam ferri stridit acumen,
Pinguiaque exuperant noctem funalia longo
Ordine multifmlaeque faces, quas unguine supra
Obduxit manus et ferro inspicavit acuto.
Fit strepitus; vasto circum mons undique pulsu
775
Armorum sonat atque virum clamoribus omnis.
Quos his nil trepidus compellans vocibus heros,
"Heus,- inquit- iam state, viri; quem quaeritis adsum
Quo ferrum flammaeque? Palam conspectus in urbe
Conventu cecini magno praecepta parentis.
780
Cur non una omnes vos tunc tenuistis inermem?
Ista sub obscurum noctis cur agmina cerno?
Quod si me ramen ad mortem deposcitis armis
Insontem et vobis adeo obstat gloria nostra,
Hos sinite illaesos. Nihil hi meruere nec ausi.
785
Tantum dilecti comitis mandata facessunt.
Vnus ego vestras expiebo deditus iras."
Haec ait, et bis se quaerentibus obtulit ultro.
Illi autem ad vocem toties (mirabiie visu)
Procubuere soloque ingentem fusa dedere
790
Arma sonum atque oculis subito nox plurima oborta est
Consurgunt tandem, somno vinoque gravatis
Assimiles, haerentque obliti, donec Iudas,
Qui nusquam somno noctu se straverat illa,
Signa dedit manifesta hostique obiecit amicum.
795
Namque pii scelus id praetexens nomine amoris,
Composuit sese et ficto dedit oscula vultu.
Ille dolum praesensit et haec presso edidit ore:
"Haec vero meruit, comitum fidissime, noster
Oscula amor? Tanton scelere ulla ad praemia tendis?
800
Haud equidem haec tecum pepigi commercia quondam."
Vix ea fatus erat, cum circunfusa iuventus
Caeca ruit, densaque omnes indagine cingunt.
Non aliter quam coniectum cum in retia rara
Cervum aut fulmineis metuendum dentibus aprum
805
Pastorum circum saevit manus, ilicet hastas
Comminus agglomerant certatim, ad sidera voces
Vndique eunt, reboant montes clamore propinqui;
Sic iuvenem obsessum longe fulgentibus armis
Saeva cohors premere atque omnes incumbere inermi.
810
Hi prensare manu, hi stupea vincula collo
Iniicere, et nunc huc, nunc illuc ducere captum.
Perfurit ante alios et sese turbidus infert
Malchus, Idumaeis missus captivus ab oris.
Nuili ferre manurn, nulii contendere suetus:
815
Non ea vis illi, non tanta in pectore virtus.
Verum ut se Caiphae praestantem ostendat in armis,
Cui datus haerebat famulus, nam tuta videbat
Omnia et audenti nullum hic obstare periclum,
Audet, cedentemque ultro petit improbus hostem,
820
Ventosam nequicquam acuens in iurgia linguam,
Et vix ille suas tumefactus corde capit spes.
Non tulit hoc praeceps animi Petrus; arripit ensem,
Et super incumbens inhonesto vulnere tempus
Occupat ac patulam dicto ocius amputat aurem.
825
Quod deus aspiciens, subito dextramque tetendit,
Decisamque ab humo madido cum pulvere partem
Sustulit applicuitque manu medica, unde resecta est,
Affixitque loco; nullo haesit fixa dolore,
Vlla nec apparent vestigia vulneris usquam.
830
Mox socium increpitans, vim dextra arcere volentem
Conciere tela iubet, vetito neque fidere ferro.
Ni faciat, senior nequicquam magna locuto
Strictum ardens illi per costas exigat ensem.
"Non istis opibus, non istis nitimur- inquit-
835
Viribus. Est genitor, qui me si funere acerbo
Eripere et fuso nati sine sanguine vellet
Placari generi humano, centum agmina posset
Coelicolum, mihi centum acies sumrnittere ab arce
Siderea, infensum qui coetum hunc ense trucident.
840
Militiamne adeo superum pugnataque bella
Atque potestates varias et nomina nescis?
Nunc sine me imperiis magni parere parentis,
Quae me sola premunt. Hominum nil demoror arma."
Talibus auditis senior vix desinit irae
845
Invitus, veluti aspexit si forte magistri
Assuetum imperiis cervum media urbe Molossus,
Silvestrem ratus insequitur. Vix voce coercet
Venator rabido instantem cervicibus ore.
Ergo sponte sua victum nec viribus usum
850
Corripiunt cuncti (heu species indigna) trahuntque
Invalidum et dictis lapsantem immitibus urgent.
Haec, pater omnipotens, superum regnator Olympi
Tam lentus cernis nec coelo tartara misces?
Ecquando horrificum dextra iaculabere fulmen,
855
Si nunc immoto facies innubila mundo est?
Foedere iam rupto rerum confusa Iaborent
Atque repente elementa ruant; ruat arduus aether.
Cur tua dextra vacat? Cur non face terra trisulca
Iam fumat? Quos flamma vorax servatur in usus?
860
Non genus humanum, non tanti regia coeli
Alitibus supplenda choris, non aurea gens, quae
Mox hinc se tollet pietate insignis ad astra.
Ne nostri tanto te cura incendat amore,
Iactari ut tali patiaris turbine natum
865
Vnigenam desertum, inopem atque extrema ferentem.
Diffugere metu comites silvisque teguntur,
Spumiferi ut suis adventu saevique leonis
Semianimes. Passim insequitur ferus hostis euntes.
Aspiceres hunc iam captum, iam veste relicta
870
Elapsum manibus rapido petere ardua cursu,
Illum speluncas et sicubi operta subire
Per silvam loca, saxorumque in fornice condi.
Nec mora, nec requies cursu nemora avia fervent,
Et vasto intonsi colles clamore resultant.
875
Iamque sacerdotis summi tecta ampla subibant;
Protinus huc tota passim concurritur urbe.
Primores adsunt procerum poenasque reposcunt,
Vni infensi omnes, atque illum torva tuentes
Perterrent vinctumque minis crudelibus urgent.
880
Tum gentis primus Caiphas ita denique fatur:
"Res hodie bene gesta, viri. Non artibus ullis
Infandum evasit caput; illi nulla supersunt
Effugia. Instaurandi animi et, quod restat, agendum.
Nunc est illa dies, qua gloria maxima sese
885
Ostendit nobis. Sed opus properantibus astu.
Accipite et linguis omnes animisque favete.
Nulli fas nostrum quenquam demittere morti;
Romani ducis arbitrio stat quisque caditve.
Quaeramus Ieti causas et crimina primum,
890
Inde ducem instructi verbis adeamus, ut ipse
Audiat et morti indefensum destinet hostem:"
Sic ait. Hinc captum alloquitur: "Tune ille supremi
Vera dei soboles, verus deus, aethere ab alto
Quem vates oriturum orbi cecinere priores?
895
Per patris obtestor numen qui sidera fulcit,
Fare age, ne te dissimula quaerentibus ultra,
Discussisque palam qui sis, nunc nubibus ede,
Ne te divino ignari fraudemus honore."
Dixerat. Ille autem in medio defessus, inermis,
900
Conspectu paulum sustollens lumina fatur:
"Sum quod ais. Quid me studio tentatis inani,
Haec eadem toties scitati? Parcite tectis
Insidiis victique dolis desistite tandem.
Ipse palam fateor. Nec iam mora longior obstat,
905
Cum mihi sublimis cedet plaga lucida Olympi
Regnanda; aetherea iam iam cernetis in aula
Amplexum dextram patris omnipotentis, et inde
Mox iterum terras petere aspicietis eundem
Fulgentem clara in nebula, quem mille sequuti
910
Coelicolae auratis impellent aethera pennis."
Vix ea dicta, humeris sibi cum de more sacerdos
Abscindens tunicam inquit: "Eget quid lucis adhuc res
Indiciis tot clara? Palam scelus ipse fatetur.
Nonne, deo quicumque audet se fingere natum,
915
Fas et iura iubent mulctari funere acerbo?
Tollite, ferte moras! Romani ad praesidis aedes
Abripite hunc iubeo meritasque reposcite poenas."
Interea casu Petrus perculsus iniquo
Prosequitur moerens longeque observat amicum.
920
Iamque sub ingentis devenerat atria templi,
Tecta sacerdotis magni, solusque sedebat
Tristis, inops animi, ante fores nocturnus apertas.
Olli serva, domus cui curae ianua herilis,
Id quod erat rata, "Tune etiam fugis- inquit-et isti
925
Iunctus eras scelerum consors, icieoque per umbras
Explorator ades, quando omnia nocte quiescunt."
Diriguit Petrus ad vocem formidine turpi.
Oblitusque sui est (quae vitae tanta cupido?),
Nec iam scit, subita turbatus imagine rerum,
930
Quid faciat, quo se vertat, quas advocet artis.
Qualis ubi dulci virgo decepta sopore
Parvula, quam mater campis ignara reliquit
In solis abeunte die sub tecta revertens,
Confestim rupto circuntulit humida somno
935
Lumina, nec comites nec matrem conspicit usquam,
Sed loca sola metu videt exanimata viarumque
Immemor atque horrere nigra circum omnia nocte.
Talis erat miser ille animo confusus et haerens.
At cari nomen tandem abiuravit amici,
940
Pro quo sponte neci modo se devoverat ardens.
Quin etiam, quo se tegeret, succedere tecto
Hostili tulit et famulis se immiscuit amens.
Nec Iatuit tamen. Illum omnes inimica tueri
Suspectum et latebras verbis urgere foventem,
945
Terque adeo obiectum nomen patriamque magistri
Audierat, ficto ter dissimulaverat ore,
Cum matutino rnediae iam noctis abactae
Edebant cantu cristatae signa volucres
Auroram in tectis solitae acri voce vocare.
950
Tum monitus verborum heros quae extrema canebat,
Ingemuit rupitque imo suspiria corde,
Et penitus duris tristi dolor ossibus arsit.
Tum sese miser incusans turpemque timorem,
Erepsit furtim foribus, solusque per urbem
955
Totam illam ingemuit somni sine munere noctem,
Menti canitiem demissam in pectora vellens.
Quin illum hanc perhibent mox semper flesse sub horam
Admissi memorem dum vixit. Eum aethera pandens
Saepe oriens solis, saepe acer vesper in antris
960
Invenit Iuctu indulgentem eademque querentem,
Dum nulla admittit moesto solatia amori.
Deserti subeunt monita usque novissima regis,
Ac se perculsum muliebri voce recursat.
Et iam ternpus erat, cum nondum Aurora relato
965
Orta die albentes coeli discriminat oras.
Iamque deum vinctis manibus post terga trahebant
Praesidis ad sedem, quo crimina quaereret ipse,
Quem penes arbitrium et morti damnaret acerbae.
Illo Iudaeam frenabat tempore missus
970
Caesaris imperio Tiberi Pilatus opimam
Pontius, insigni Romanus origine gentis,
Quem furibunda manus trepido est aggressa tumultu
Vociferans:" Hunc dede neci! Trabe fige merentem
Infami, auctorem scelerum fraudumque potentem."
975
Haec crebra ingeminant densique ad limen inundant.
Ille autem iuvenis procero in corpore fixos
Intentusque oculos intentusque ora tenebat
(Nondum illi dulcis flos prorsum evanuit aevi),
Insolitam speciem, insolitos miratur honores
980
Oris et expleri nequit. Hunc e stirpe fatetur
Aut divum aut saltem magnorum e sanguine regum,
Et secum sortem capti miseratur iniquam,
Iamque favet tacitusque agitat, si qua potis illum
Impune eripere et ruptis exsolvere vinclis.
985
Quem sic alloquitur: "Quae te commissa fatigant,
Fare age, qui casus? Vnde haec effusa repente
Tempestas tibi? Num tantis scelera impia mersum
Implicuere malis? An divum tristior ira?
Vnde domo? Quo te memoras e sanguine cretum
990
Aut quibus aspiras sceptris? Quae debita regna?"
Christus ad haec paucis: "Non huc ego criminis ergo
Protrahor. Haud turpi mihi mens obnoxia facto,
Sed patris, immensi coeli cui regia paret,
Iussa sequor, nec regna moror mortalia, quamvis
995
Haud equidem clara me regum e stirpe negarim."
Haec tantum. Ille autem admirans decus oris honesti,
Nunc hoc, nunc illo sermone affatur et omnem
Explorat. Sed responso non amplius heros
Dignatur, saevo curarum exercitus aestu.
1000
Tandem illum dux, ut turbam compescat acerbam,
Servari iubet atque domo interiore recondit.