Nunc autem linguae studium moremque loquendi,
Quem vates Musaeque probent atque autor Apollo
Expediam, curam extremam finemque laborum.
Discendum indicia et verborum lumina quae sint
5
Munere Pieridum lustrandis addita rebus.
Ne te opere incepto deterreat ardua meta,
Audendum, puer, atque invicto pectore agendum.
Iam te Pierides summa en de rupe propinquum
Voce vocant viridique ostentant fronde coronam
10
Victori atque animo stimulos hortatibus addunt.
Iamque rosas calathis spargunt per nubila plenis
Desuper et florum placido te plurima nimbo
Tempestas operit gratumque effusus odorem
Ambrosi liquor aspirat divina voluptas.
15
Verborum in primis tenebras fuge nubilaque atra.
Nam neque (si tantum fas credere) defuit olim
Qui lumen iucundum ultro lucemque perosus
Obscuro nebulae se circumfudit amictu,
Tantus amor noctis, latebrae tam dira cupido.
20
Ille ego sim cui Pierides dent carmina Musa
Lumine clara suo, externa nihil indiga lucis.
Nec tamen id votis optandum denique magnis.
Ipse volens per te poteris; vis daedala fandi
Tot se adeo in facies, tot se convertit in ora,
25
Mille trahens varia secum ratione colores.
Mille modis aperire datur mentisque latebras
Quique latent tacito arcani sub pectore motus.
Si tibi, dum trepidas, non has successerit et lux
Non datur hinc, te verte alio lumenque require
30
Nunc hac nunc illac, donec diffulserit ultro
Claraque tempestas caelo radiarit aperto.
Quin etiam angustis si non urgebere rebus,
Cum fandi tibi mille viae, tibi mille figurae
Occurrent, tu mille vias, tu mille figuras
35
Nunc hanc nunc aliam ingredere et mutare memento
Iamque hos iamque alios haud segnis sumere vultus
Nempe inde illectas aures immensa voluptas
Detinet et dulci pertentat pectora motu.
Ergo omnem curam impendunt ut cernere nusquam
40
Sit formas similes, naturae exempla sequuti,
Dissimili quod sint facie quaecumque sub astris
Vitales carpunt auras, genus omne ferarum
Atque hominum, pictae volucres mutaeque natantes.
Nonne vides, verbis ut veris saepe relictis
45
Accersant simulata aliundeque nomina porro
Transportent aptentque aliis ea rebus ut ipsae
Exuviasque novas res insolitosque colores
Indutae, saepe externi mirentur amictus
Vnde illi laetaeque aliena luce fruantur
50
Mutatoque habitu, nec iam sua nomina mallent?
Saepe ideo cum bella canunt, incendia credas
Cernere diluviumque ingens surgentibus undis.
Contra etiam Martis pugnas imitabitur ignis,
Cum furit accensis acies vulcania campis.
55
Nec turbato oritur quondam minor aequore pugna
Confligunt animosi Euri certamine vasto
Inter se pugnantque adversis molibus undae.
Vsque adeo passim sua res insignia laetae
Permutantque iuvantque vicissim et mutua sese
60
Altera in alterius transformat protinus ora.
Tum specie capti gaudent spectare legentes.
Nam diversa simul datur e re cernere eadem
Multarum simulacra animo subeuntia rerum.
Ceu cum forte olim placidi liquidissima ponti
65
Aequora vicina spectat de rupe viator,
Tantum illi subiecta oculis est mobilis unda;
Ille tamen silvas interque virentia prata
Inspiciens miratur aqua quae purior humor
Cuncta refert captosque eludit imagine visus.
70
Non aliter vates nunc huc traducere mentes
Nunc illuc animisque legentum apponere gaudet
Diversas rerum species, dum taedia vitat.
Res humiles ille interea non secius effert
Splendore illustrans alieno et lumine vestit
75
Verborumque simul vitat dispendia parcus.
Hunc fandi morem (si vera audivimus) ipsi
Caelicolae exercent caeli in penetralibus altis,
Pieridum chorus in terras quem detulit olim
Atque homines docuere deum praeclara reperta.
80
Illae etenim Iovis aetherea dicuntur in aula
Immixtae superis festas agitare choreas
Et semper canere alternae Phoebique fruuntur
Colloquio vatumque inspirant pectora ab alto.
Nec tamen haud solis fugit haec me nota poetis,
85
Verum etiam autores alii experiuntur et audent,
Praecipue orantes causas fandique magistri,
Seu sontes tendant legum compescere habenis,
Seu caros cupiant atris e mortis amicos
Faucibus eripere et defletos reddere luci.
90
Quin etiam agricolas ea fandi nota voluptas
Exercet, dum lata seges, dum trudere gemmas
Incipiunt vites sitientiaque aeheris imbrem
Prata bibunt ridentque satis surgentibus agri.
Hanc vulgo speciem propriae penuria vocis
95
Intulit indictisque urgens in rebus egestas.
Quippe ubi se vera ostendebant nomina nusquam,
Fas erat hinc atque hinc transferre simillima veris.
Paulatim accrevere artes hominumque libido
Quodque olim usus inops reperit nunc ipsa voluptas
100
Postulat, hunc addens verborum rebus honorem.
Sic homines primum venti vis aspera adegit
Vitandique imbres stipulis horrentia tecta
Ponere et informi sedem arctam claudere limo.
Nunc altae aeratis trabibus pariisque columnis
105
Regifico surgunt aedes ad sidera luxu.
Parcius ista tamen delibant et minus audent
Artifices alii, nec tanta licentia fandi
Cuique datur, solis vulgo concessa poetis.
Nempe pedum hi duris cohibentur legibus et se
110
Sponte sua spatiis angusti temporis arctant;
Liberius fas campum aliis decurrere apertum.
Sacri igitur vates facta atque infecta canentes
Libertate palam gaudent maiore loquendi
Quaesitique decent cultus magis atque colores
115
Insoliti, nec erit tanto ars deprensa pudori.
Crebrius hi fando gaudent super aethera miris
Tollere res (nec sit fas tantum credere) dictis.
It caelo clamor, tremit omnis murmure Olympus.
Nec mora, bis vocem ingeminant urbisque ruinas
120
Fataque proeliaque et sortem execrantur iniquam,
"O pater, o patria, o Priami domus inclita quondam"
Clamantes "cecidit, pro Iuppiter!, Ilion ingens".
Quid cum Neptunum dicunt mare, vina Lyaeum
Et Cererem frumenta patrumque e nomine natos
125
Significant memorantque urbes pro civibus ipsis?
Atque ideo timor attonitos cum invaserit Afros,
Africa terribili tremet horrida terra tumultu.
Nec deerit, tibi pro fluviis proque omnibus undis,
Pocula qui pressis Acheloia misceat uvis.
130
Ecce autem subitis conversi vocibus ultro
Saepe aliquem longe absentem desertaque et antra
Et solos montes affantur; saepe salutant
Silvasque fluviosque et agros sensuque carentes
Speluncas, velut haec sint responsura vocata
135
Et vos, o vacui, compellant nomine, saltus.
Praeterea verbis inimicos addere sensus
Oppositis, dum dissimulant aliudque videbis
Saepe loqui atque aliud simulata condere mente.
Egregia interea coniux ita nocte suprema
140
Deiphobo fidum capiti subduxerat ensem;
Nec minus insignis Drances, cum stragis acervos
Tot dedit et claris insigniit arva trophaeis.
Quid sequar ulterius, quanta dulcedine captas
Detineant aures, vocem cum rursus eandem
145
Ingeminant, modo non verborum cogat egestas?
Pan etiam Arcadia neget hoc si iudice praesens,
Pan, etiam Arcadia dicam te iudice vanum.
Haec adeo cum sint, cum fas audere poetis
Multa modis multis, tamen observare memento
150
Si quando haud propriis rem mavis dicere verbis
Translatisque aliunde notis longeque petitis,
Ne nimiam ostendas quaerendo talia curam.
Namque aliqui exercent vim duram et rebus iniquis
Nativam eripiunt formam indignantibus ipsis
155
Invitasque iubent alienos sumere vultus.
Haud magis imprudens mihi erit et luminis expers
Qui puero ingentes habitus det ferre gigantis,
Quam si quis stabula alta 'lares' appellet 'equinos',
Aut 'crines magnae genitricis' gramina dicat.
160
Praestiterit vero faciem, spolia et sua cuique
Linquere et interdum propriis rem prodere verbis
Indiciisque suis, ea sim: modo digna Camoenis.
Res etiam poteris rebus conferre vicissim
Nominibusque ambas verisque suisque vocare,
165
Quod faciens, fuge verborum dispendia paucisque
Includas numeris unde illa simillima imago
Ducitur et breviter confer, ne forte priorum
Oblitus sermonum alio traducere mentem
Inque alia ex aliis videare exordia labi.
170
Iamque age verborum qui sit delectus habendus,
Qua ratio; nam nec sunt omnia versibus apta,
Omnia nec pariter tibi sunt uno ordine habenda.
Versibus ipsa etiam divisa et carmina quantum
Carminibus distant, tantum distantia verba
175
Sunt etiam inter se, quamvis communia multa
Interdum invenies versus diffusa per omnes.
Multa decent scenam quae sunt fugienda canenti
Aut divum laudes aut heroum inclita facta.
Ergo alte vestiga oculis aciemque voluta
180
Verborum silva in magna, tum accommoda Musis
Selige et insignes vocum depascere honores,
Vt nitidus puro versus tibi fulgeat auro.
Reice degenerem turbam nil lucis habentem
Indecoresque notas, ne sit non digna supellex.
185
Quo fieri id possit veterum te semita vatum
Observata docebit; adi monimenta priorum
Crebra oculis animoque legens et multa voluta.
Tum quamvis, longe si quis supereminet omnes,
Virtutem ex illo ac rationem discere fandi
190
Te iubeam, cui contendas te reddere semper
Assimilem atque habitus gressusque effingere euntis,
Quantum fata sinunt et non aversus Apollo;
Haud tamen interea reliquum explorare labores
Abstiteris vatum moneo suspectaque dicta
195
Sublegere et variam ex cunctis abducere gazam.
Nec dubitem versus hirsuti saepe poetae
Suspensus lustrare et vestigare legendo,
Sicubi se qumdam forte inter commoda versu
Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse
200
Auspiciis proprios possim mihi vertere in usus
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.
Flumina saepe vides immundo turbida limo;
Haurit aquam tamen inde frequens concursus et altis
Important puteis ad pocula; desuper illa
205
Occultis diffusa canalibus influit omnemque
Illabens bibulas labem exuit inter arenas.
Nil adeo incultum quod non splendescere possit,
Praecipue si cura vigil non desit et usque
Mente premas multumque animo tecum ipse volutes.
210
Atque ideo ex priscis semper quo more loquamur
Discendum, quorum depascimur aurea dicta
Praecipuumque avidi rerum populamus honorem.
Aspice ut exuvias veterumque insignia nobis
Aptemus: rerum accipimus nunc clara reperta,
215
Nunc seriem atque animum verborum verba quoque ipsa,
Nec pudet interdum alterius nos ore loquutos.
Cum vero cultis moliris furta poetis,
Cautius ingredere et raptus memor occule versis
Verborum indiciis atque ordine falle legentes
220
Mutato; nova sit facies, nova prorsus imago.
Munere (nec longum tempus) vix ipse peracto
Dicta recognosces veteris mutata poetae.
Saepe palam quidam rapiunt cupiuntque videri
Omnibus intrepidi ac furto Iaetantur in ipso
225
Deprensi, seu cum dictis nihil ordine verso
Longe alios iisdem sensus mira arte dedere
Exueruntque animos verborum impune priores,
Seu cum certandi priscis succensa libido
Et possessa diu sed enim male condita victis
230
Extorquere manu iuvat in meliusque referre:
Ceu sata mutatoque solo felicius olim
Cernimus ad caelum translatas surgere plantas.
Poma quoque utilius succos oblita priores
Proveniunt; sic regna Asiae Troiaeque penates
235
Transtulit auspiciis Phrygius melioribus heros
In Latium, quamvis (nam divum fata vocabant)
Invitus, Phoenissa, tuo de littore cessit;
Nec connubia iusta nec incepti Hymenaei
Flexerunt immitem animum. Tu victa dolore
240
Occidis et curae vix ipsa in morte relinquunt.
Nunquam, o Dardaniae, tetigissent vestra carinae
Littora. Fors nulli poteras succumbere culpae.
Ergo agite o mecum securi accingite furtis
Vna omnes, pueri, passimque avertite praedam.
245
Infelix autem (quidam nam saepe reperti)
Viribus ipse suis temere qui fisus et arti,
Externae quasi opis nihil indigus, abnegat audax
Fida sequi veterum vestigia, dum sibi praeda
Temperat heu nimium! Atque alienis parcere crevit
250
Vana superstitio, Phoebi sine numine cura.
Haud longum tales ideo laetantur et ipsi
Saepe suis superant monimentis illaudatique
Extremum ante diem foetus flevere caducos
Viventesque suae viderunt funera famae.
255
Quam cuperent vano potius caruisse labore
Eque suis alias didicisse parentibus artes!
Saepe mihi placet antiquis alludere dictis
Atque aliud longe verbis proferre sub isdem.
Nec mea tam sapiens per sese prodita quisquam
260
Furta redarguerit quae mox manifesta probabunt
Et nati natorum et qui nascentur ab illis.
Tantum absit poenae metuens infamis ut ipse
Furta velim tegere atque meas celare rapinas.
Non tamen omnia te priscis fas fidere, qui non
265
Omnia sufficient. Quaerenti pauca labore
Attentanda tuo, nondum ulli audita, supersunt.
Nos etiam quaedam iccirco nova condere nulla
Relligio vetat indictasque effundere voces.
Ne vero haec penitus fuerint ignota suumque
270
Agnoscant genus et cognatam ostendere gentem
Possint ac stirpis nitantur origine certae.
Vsque adeo patriae tibi si paenuria vocis
Obstabit, fas Graiugenum felicibus oris
Devehere informem massam, quam incude Latina
275
Informans patrium iubeas dediscere morem.
Sic quondam Ausoniae succrevit copia linguae,
Sic auctum Latium, quo plurima transtulit Argis
Vsus et exhaustis Itali potiuntur Athenis.
Nonne vides, mediis ut multa erepta Mycenis
280
Graia genus fulgent nostris immixta, nec ullum
Apparet discrimen? Eunt insignibus aequis
Vndique per Latios et civis et advena tractus:
Iandudum nostri cessit sermonis egestas.
Raro uber patriae, tibi raro opulentia deerit.
285
Ipse suis Cicero thesauris omnia promet
Autoresque alii nati felicibus annis
Omnia sufficient, nec solis crede poetis.
Saepe etiam vidi veterum inter carmina vatum
Barbarico versus cultu gazaque superbos:
290
Belgicaque immisit trans alpes esseda Gallus
In Latium et longae Macedum venere sarissae.
Et metuam ne deficiat me larga supellex
Verborum angustique premat sermonis egestas?
Quin et victa situ, si me paenuria adassit,
295
Verba licet renovate: licet tua, sancta vetustas,
Vatibus indugredi sacraria. Saepius olli
Aetatis gaudent insignibus antiquai
Et veterum ornatus incluti incedere avorum.
Non tamen ille vetus squalor fuat undique et ater
300
Verborum situs; his modus adsit denique, quando
Copia non defit quorum nunc pervius usus.
Tum quoque si deerunt rebus sua nomina certa,
Fas illas apta verborum ambire corona
Et late circumfusis comprendere dictis.
305
Verba etiam tum bina iuvat coniungere in unum
Molliter inter se vinclo sociata iugali.
Verum plura nefas vulgo congesta coire
Ipsaque quadrifidis subniti carmina membris;
Itala nec passim fert monstra tricorpora tellus.
310
Horresco diros sonitus ac levia fundo
Invitus perterricrepas per carmina voces.
Argolici, quos ista decet concessa libido,
Talia connubia et tales celebrent Hymenaeos,
Tergeminas immane struant ad sidera moles
315
Pelion addentes Ossae et Pelio Olympum.
At verbis etiam partes ingentia in ambas
Verba interpositis proscindere seque parare;
Deterere interdum licet atque abstraxe secando
Exiguam partem et strinxisse fluentia membra.
320
Iccirco si quando ducum referenda virumque
Nomina dura nimis dictu atque asperrima cultu,
Illa aliqui, nunc addentes nunc inde putantes
Pauca minutatim, levant ac mollia reddunt,
Sicheumque vocant mutata parte Sicarbam.
325
Hinc mihi Titanum pugnas et seva gigantum
Bella magis libeat canere Enceladique tumultus,
Quam populos Itala quondam virtute subactos
Atque triumphatas diverso a littore gentes.
Sed neque verborum causa vis ulla canentem,
330
Consilium praeter, cogat res addere inanes,
Nomina sed rebus semper servire iubeto,
Omnia perpendens versus resonantia membra.
Verba etenim quaedam ignarum te fallere possunt
Ni vigiles, mandatum et munus obire recusent
335
Furenturque operi clam sese et inertia cessent,
Caetera dum labor exercet Concordia iussus
Qumque suus; tantum illa dabunt numerumque sonumque
Atque ideo quid ferre queant, quid quaeque recusent
Explorare prius labor esto et munera iusta
340
Mandato ac proprium cunctis partire laborem.
Obscuros aliter crepitus et murmura vana
Miscebis ludesque sonis fallacibus aures.
Nec tamen interdum vacuas animoque carentes
Addubitem ipse volens incassum fundere voces
345
Verbaque quae nullo fungantur munere sensus,
Dives ut egregio tantum et conspectus amictu
Versus eat dulcique sono demulceat aures.
Atque adeo quae sint ne vero quaere profecto
Illa: tibi se sponte dabunt per se obvia passim.
350
Saepe autem ruptis vinclis exempta volutes
Membra et compactum quaesitor disice versum,
Post iterum refice et partes in pristina redde
Partibus avulsas. Nunquam te libera vinclis
Incautum fallent resoluto carmine verba.
355
Huc ades. Hic penitus tibi totum Helicona recludam
Te Musae, puer, hic faciles penetralibus imis
Admittunt sacrisque adytis invitat Apollo.
Principio quoniam magni commercia caeli
Numina concessere homini, cui carmina curae
360
Ipse deum genitor divinam noluit artem
Omnibus expositam vulgo immeritisque patere.
Atque ideo turbam quo longe arceret inertem,
Angustam esse viam voluit paucisque licere.
Multa adeo incumbunt doctis vigilanda poetis;
365
Haud satis est illis utcumque claudere versum
Et res verborum propria vi reddere claras:
Omnia sed numeris vocum concordibus aptant
Atque sono quaecunque canunt imitantur et apta
Verborum facie et quaesito carminis ore.
370
Nam diversa opus est veluti dare versibus ora
Diversosque habitus, ne qualis primus et alter,
Talis et inde alter vultuque incedat eodem.
Hic melior motuque pedum et pernicibus alis
Molle viam tacito lapsu per levia radit;
375
Ille autem membris ac mole ignavius ingens
Incedit tardo molimine subsidendo.
Ecce aliquis subit egregio pulcherrimus ore,
Cui laetum membris Venus omnibus afflat honorem;
Contra alius rudis informes ostendit et artus
380
Hirsutumque supercilium ac caudam sinuosam
Ingratus visu, sonitu illaetabilis ipso.
Nec vero hae sine lege datae, sine mente figurae,
Sed facies sua pro meritis habitusque sonusque
Cunctis cuique suus, vocum discrimine certo.
385
Ergo ubi iam nautae spumas salis aere ruentes
Incubuere mari, videas spumare reductis
Convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta ventis
Incipiunt agitata tumescere; littore fluctus
390
Illidunt rauco atque refracta remurmurat unda
Ad scopulos, cumulo insequitur praeruptus aquae mons.
Nec mora, Trinacriam cernas procul intremere omnem
Funditus et montes concurrere montibus altos.
Cum vero ex alto speculatus caerula Nereus
395
Leniit in morem stagni placidaeque paludis,
Labitur uncta vadis abies, natat uncta carina.
Hinc etiam solers mirabere saepe legendo;
Sicubi Vulcanus silvis incendia misit
Aut agro, stipulas flamma crepitante cremari.
400
Nec minus exultant latices cum teda sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni.
Carmine nec levi dicenda est 'scabra crepido'.
Tum, si laeta canunt, hilari quoque carmina vultu
Incedunt laetumque sonant haud segnia verba,
405
Seu cum vere novo rident prata humida, seu cum
Panditur interea domus omnipotentis Olympi.
Contra autem sese tristes inamabile carmen
Induit in vultus, si forte invisa volucris
Nocte sedens serum canit importuna per umbras,
410
Vt quondam in bustis aut culminibus desertis.
Verba etiam res exiguas angusta sequuntur
Ingentesque iuvant ingentia. Cuncta gigantem
Vasta decent, vultus immanes, pectora lata
Et magni membrorum artus, magna ossa lacertique.
415
Atque ideo, si quid geritur molimine magno,
Adde moram et pariter tecum quoque verba laborent
Segnia, seu quando vi multa gleba coactis
Aeternum frangenda bidentibus, aequore seu cum
Cornua velatarum obvertimus antemnarum.
420
At mora si fuerit damno, properare iubebo.
Si se forte cava extulerit mala vipera terra,
Tolle moras, cape saxa manu, cape robora, pastor.
Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem.
Ipse etiam versus ruat in praecepsque feratur,
425
Immenso cum praecipitans ruit Oceano nox,
Aut cum perculsus graviter procumbit humi bos.
Cumque etiam requies rebus datur, ipsa quoque ultro
Carmina paulisper cursu cessare videbis
In medio interrupta. Quierunt cum freta ponti,
430
Postquam aura: posuere, quiescere protinus ipsum
Cernere erit mediisque inceptis sistere versum.
Quid dicam, senior cum telum imbelle sine ictu
Invalidus iacit et defectis viribus aeger?
Nam quoque tum versus segni pariter pede languet.
435
Sanguis hebet, frigent effoetae in corpore vires.
Fortem autem iuvenem deceat prorumpere in aer
Evertisse domos praefractaque quadrupedantum
Pectora pectoribus perrumpere, sternere turres
Ingentes totoque ferum dare funera campo.
440
Nulla adeo vatum maior prudentia quam se
Aut premere aut rerum pro maiestate canendo
Tollere. Nunc illos animum summittere cernas
Verborum parcos humilique obrepere gressu
Textaque vix gracili deducere carmina filo,
445
Nunc illos verbis opulentos, divite vena
Cernere erit fluere ac laxis decurrere habenis
Fluxosque ingentesque. Redundat copia laeta
Vbere felici verborumque ingruit agmen
Hibernarum instar nivium, cum Iuppiter alpes
450
Frigidus aereas atque alta cacumina vestit.
Lnterdum vero cohibent undantia lora,
Non humiles non sublimes media inter utrumque
Littus arant veluti spatia et confinia radunt.
Sic demum portu laeti conduntur in alto.
455
Quod superest quae postremo peragenda poetae
Expediam. Postquam casus evaserit omnes
Signaque perpetuum deduxit ad ultima carmen,
Exultans ammo victor laetusque laborum
Non totam subito praeceps secura per urbem
460
Carmina vulgabit. Ah ne sit gloria tanti
Et dulcis famae quondam malesuada cupido!
At patiens operum semper metuensque pericli
Expectet, donec sedata mente calorem
Paulatim exuerit foetusque abolerit amorem
465
Ipse sui curamque alio traduxerit omnem.
Interea fidos adit haud securus amicos
Vtque velint inimicum animum frontisque severae
Dura supercilia induere et non parcere culpae
Hos iterum atque iterum rogat admonitusque latentis
470
Grates laetus agit vitii et peccata fatetur
Sponte sua, quamvis etiam damnetur iniquo
Iudicio et falsum queat ore refellere crimen.
Tum demum redit et post longa oblivia per se
Incipit hic illic veterem explorare laborem.
475
Ecce autem ante oculos nova se fert undique imago,
Longe alia heu facies rerum mutataque ab illis
Carmina quae tantum ante recens confecta placebant.
Miratur tacitus, nec se cognoscit in illis
Immemor atque operum piget ac sese increpat ultro
480
Tum retractat opus, commissa piacula doctae
Palladis arte luens; nunc haec nunc reicit illa,
Omnia tuta timens melioraque sufficit illis
Attondetque comas stringens silvamque fluentem
Iuxuriernque minutatim depascit inanem
485
Exercens durum imperium, dum funditus omnem
Nocturnis instans operis operisque diurnis
Versibus eluerit labem e commissa piarit.
Arduus hic labor; hic autem durate, poetae,
Gloria quos movet aeternse pulcherrima famae.
490
Tum si qua est etiam pars imperfecta relicta,
Olim dum properat furor ingeniique morari
Tempestas renuit, suppletque et versibus affert
Invalidis miseratus opem claudisque medetur.
Nec semel attrectare satis, verum omne quotannis
495
Terque quaterque opus evolvendum verbaque versis
Aeternum immutanda coloribus; omne frequenti
Nempe revisendum studio per singula carmen.
Quod non, una dies fors afferet altera et ultro
Nullo olim studio, nulla olim in carmine cura
500
Deprensae per se prodentur tempore culpae
Quaeque latent variae densa inter nubila pestes.
Quin etiam doctum multum iuvet ille laborem
Qui varias ceali creber mutaverit oras.
Namque etiam mutant animi genioque locorum
505
Diversas species, diversos pectora motus
Concipiunt nostrisque novae se mentibus offert
Vltro aliquid semper lucis tenebraeque recedunt:
Atque novos operi semper fas addere flores.
Verum esto hic etiam modus. Huic imponere curae
510
Nescivere aliqui finem medicasque secandis
Morbis abstinuisse manus et parcere tandem
Immites, donec macie confectus et aeger
Aruit exausto velut omnis sanguine foetus
Nativumque decus posuit, dum plurima ubique
515
Deformat sectos artus inhonesta cicatrix.
Tuque ideo vitae usque memor brevioris, ubi annos
Post aliquot (neque enim numerum neque tempora pono
Certa tibi) addideris decoris satis atque nitoris,
Rumpe moras, opus ingentem dimitte per orbem;
520
Perque manus perque ora virum permitte vagari.
Continuo laeto te dulces undique amici
Gratantes plausu excipient, tua gloria caelo
Succedet nomenque tuum sinus ultimus orbis
Audiet ac nullo diffusum abolebitur aevo.
525
Et dubitamus opes animo contemnere avari,
Nec potius sequimur dulces ante omnia Musas.
O fortunati, quibus olim haec numina dextra
Annuerint pracepta sequi quaeve ipse canendo
Iussa dedi plenus Phoebo attonitusque furore!
530
Quando non artes satis ulla hominumque Iabores
Et mea dicta parum prosint, ni desuper adsit
Auxilium ac praesens favor omnipotentis Olympi.
Ipse viam tantum potui docuisse repertam
Aonas ad montes Iongeque ostendere Musas
535
Plaudentes celsae choreas in vertice rupis,
Quo me haud ire sinunt unquam fata invida et usque
Absterrentque arcentque procul, nec summa iugi unquam
Fas prensare manu fastigia. Sat mihi si quem
Si quem olim longe aspiciam mea fida sequutum
540
Indicia, exuperasse viam summoque receptum
Vertice et haerentes socios iuga ad alta vocantem.
Sed nonnulla tamen nostri quoque gratia facti
Forsan erit: me fida olim praecepta canentem
Stipabunt iuvenes denso circum agmine fusi
545
Et vocem excipient intenti sensibus omnes.
Tum vitae si iusta meae procedere lustra
Fata sinent, nec me viridi succiderit aevo
Impia mors, oili gelida tardante senecta
Languentem et sera defessum aetate magistrum
550
Certatim prensa super alta cacumina dextra
Saepe trahent ultroque ferent per amoena locorum
Et summi invalidum sistent ad limina Phoebi
Cantantem Musas vatumque inventa piorum.
Virgilii ante omnes laeti hic super astra feremus
555
Carminibus patriis laudes decus unde Latinum,
Vnde mihi vires, animus mihi ducitur unde.
Primus ut Aoniis Musas deduxerit oris
Argolicum resonans Romana per oppida carmen:
Vt iuvenis Siculas silvis inflarit avenas
560
Vtque idem, Ausonios animi miseratus agrestes,
Extulerit sacros ruris super aethera honores
Triptolemi invectus volucri per sidera curru.
Res demum ingressus Romana laudis, ad arma
Excierit Latium omne Phrygumque instruxerit alas
565
Verba deo similis. Decus a te, principe, nostrum
Omne, pater; tibi Graiugenum de gente trophaea
Suspendunt Itali vates tua signa sequuti;
Omnis in Elysiis unum te Graecia campis
Miraturque auditque ultro assurgitque canenti.
570
Te sine nil nobis pulchrum; omnes ora Latini
In te oculosque ferunt versi; tua maxima virtus
Omnibus auxilio est; tua libant carmina passim
Assidui, primis et te venerantur ab annis.
Ne tibi quis vatum certaverit; omnia cedant
575
Secla, nec invideant primos tibi laudis honores.
Fortunate operum! Tua praestans gloria fama
Quo quenquam aspirare nefas sese extulit alis.
Nil adeo mortale sonas; tibi captus amore
Ipse suos animos, sua munera laetus Apollo
580
Addidit ac multa praestantem insigniit arte.
Quodcumque hoc opis atque artis nostrique reperti
Vni grata tibi clebet praeclara iuventus
Quam docui et rupis sacrae super ardua duxi,
Dum tua fida lego vestigia: te sequor unum,
585
O decus Italiae, lux o clarissima vatum.
Te colimus: tibi serta damus, tibi tura, tibi aras
Et tibi rite sacrum emper dicemus honorem
Carminibus memores. Salve, sanctissime vates.
Laudibus augeri tua gloria nil potis ultra
590
Et nostrae nil vocis eget. Nos aspice praesens
Pectoribusque tuos castis infunde calores
Adveniens, pater, atque animis te te insere nostris.