Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 72

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


72.

Causa iubet quod sic in equo, rex, stem modo sessor

Militis armati signis, sum namque professor

Pratensis, referoque suam sic stando figuram.

Indulge fidei subiecte, respice puram

5

Mentem, deflexam tibi semper ubique paratam.

Nam Domino micchi te dominum quia rem fore gratam

Esse meum noscas micchi pre cunctis. Quia cerno,

Rex, quia virtutes sequeris, nunquam tua sperno

Iussa. Precor, dignare preces audire precantis

10

Sponte tibi vero fidei zelo famulantis,

Proque mea tibi matre preces cum supplici mente

Porrigo, pro Roma genitrice mea modo flente.

Nunc eget ipsa parens tutela nuncque senatus

Sensato senio, rex, cuius tu trabeatus

15

Quondam consul amor, quia sciris Vrbe senator:

Te rogat ut culpe, ne crescat, sis medicator.

Indiget ipsa tui presenti conditione,

Cum manet ancipiti mentis luctantis agone.

Si virtute tua quam sperat pace fruetur,

20

Confidas felix quod te fortuna sequetur,

Scilicet ipsa Dei que gratia prospera reges

Sublimat, servat, letatur condere leges.

Sic ego spero quidem: timor hinc orietur in orbe.

O quam discedes longe tu, pessime morbe

25

Plene doli! Quantum te falsa putasse pudebit

Et quam qui sequitur tua pessima vota dolebit!