Francesco Maria Molza carmina, 3

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999; P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone, Michela Naccari


3. epitaphium Celsi Melini

Hunc venerare, hospes, tumulum, lachrymisque profusis

      Dona feras moesta moestus et ipse manu:

Immitis Lachesis primo sub flore iuventae

      Mellini huic Celsi contegere ossa dedit.

5

Mors iuvenem (o vanas nimium spes!) improba adegit

      Ignotis vitam ponere vorticibus,

Ne foret aut Sophiae coleret qui puriter hortos,

      Aut patrio nosset qui intonuisse foro.

Sunt tamen haec duri, puer o, solatia casus,

10

      Quod tecum elata est funere Roma pari,

Quod Vaticanus deflerit Iuppiter et te

      Exposcat lachrymis numina avara piis.