75.
Tres sumus et mores donamus fonte sorores:
Primaque nature do munera, do geniture;
Dono secunda viam lucis legisque sophyam;
Tertia sudores ego patior atque labores,
5
Ac operum latrix sum consors atque paratrix.
Nos simul oramus, nos te, pie rexque, rogamus
Vt, sicut dona meruit tua digna corona
Nostro fonte boni, que manamus tibi doni
Copia, sit vite regnum durabile, mite.
10
Post hoc celorum fons est, ubi nempe bonorum
Cuique (scias!) nostrum nomen dat gratia. Rostrum
Nullum formamus rapiendi. Si capiamus,
Duplum tunc gratis damus aut plus sepe. Beatis
Centuplicamus idem semper prout omnia pridem.
15
Virginee celle sumus ut nudeque puelle
Pure donamus, data set non improperamus.
Nos expectamus quod eis quid percipiamus
Gratis manamus gratissima. Reddere stamus
Prompte, rex, ergo, quia nunquam munera tergo
20
Respicimus. Gratum fac donum sepe rogatum
Nostro mantello, sicut legis ipse libello.
Hic est qui celat, qui delet crimina, velat
Et virtute pia qui replet corda sophya.
Tecum que stamus, nobiscum velle rogamus,
25
Per nostrum rorem, quesite pacis amorem.
Hoc ope virtutis fiet, rex, scito, Roberte,
Nostre sicque tue. Cito fac opus utile certe.