1. ad Iulium ...
Virtutem cunctis rebus praeponere, Iuli,
Non dubitem, fortis munere posthabito.
Divitiis alius fulvo quoque splendeat auro,
Alter et ingentes extruat arte domos.
5
Alter ad extremos populos, eat alter ad Indos,
A Borea ad Gangem vel Scythicasque nives.
Atque alius teneat, quae multi iugera tauri
Invertunt, Cererisque horrea plena videns.
Alter in adversos hostes eat, alter in undis
10
Per freta caeca velit sollicitare rates.
Me iuvet in parva componere carmina cella,
Me iuvet in libris consenuisse meis.
Me mea paupertas delectet, me mea cura
Angat, in umbrosis stet mea Musa locis.
15
Sit satis aestivos soles vitare sub umbra
Arboris ad rivum lene sonantis aquae.
Atque mihi placeant olentes floribus horti,
Quos muniant parvae vimina iuncta casae.
Me spectare iuvet, quo sit ponenda colono,
20
Planta ferax rivos quae bibat irriguos.
Haec placidae sint longa meae, et grata otia menti
...... haec magnae sint mihi divitiae.
Divitias orbis superat, carissime Iuli
Virtus, mortales si facit illa Deos
25
Nescia fortunae, contentaque vivere parvo est;
Quippe modum in rebus praeteriisse nefas.
Quod natura dedit nobis, vivamus in illo,
Hoc est cuique satis, vivere ne pereat.