Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 76

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


76.

Iuno, Venus, Pallas non sunt nisi nomina nostra;

Et quamvis fallas stultos, o mors, tua rostra

Cum sapiente fera concordia, tu pasiphea

Vitaque set vera, Venus est fedis pharisea.

5

Est natura parens eadem dea que bona Iuno,

Paupertate carens. Trivio sumus ergo sub uno.

Tres sumus atque novem nobis dant nomina Muse,

Que dixere Iovem patrem mendacibus use,

Et totidem docti tribuunt quia verba Latini

10

Non subsunt nocti. Noscentes que via fini,

Et que vita parat reditum, que lux mage certa,

At que litus arat gens que sit arare diserta,

Quisquis nos spernit fugimus: spernentis amorem

Nolumus, ac cernit nos secum si quis honorem

15

Nostrum servat, habet tres qui bene diligit unam

Omnes, nec tabet culpis colit ut pote prunam,

Vt metat ex arvis segetes ipsius opimas

Expensis parvis et dotes semine primas.

Nostrum semen amat studiosos nempe colonos,

20

Pigros diffamat vel fraudes fingere pronos.

Verbis bis nonis crebro tres ergo vocamur,

Sic totidem donis dignos ditare probamur.