4. ad Federicum Scotum
Quid dulces spernis fontes? quid gratia Camoenis
Otia? cur solitos non finis ire pedes?
Pectora cur duro tua nunc adamante rigescunt?
Evenit hoc ne animae quod data cura tuae?
5
Hoc si sit, curare velim te carmine nostro,
Ne veniant humeris pondera tanta tuis.
Crediderim potius, dum tetrica iura revolvis,
Non placidas menti posse subire Deas.
Te graviora tenent, altis dum rebus adhaeres,
10
Gloria nec studii te movet ulla levis.
Hoc nobis quodcunque tamen sit debile quamvis,
Quod studiis tribuit munera parva Deus.
Tempus in hoc totum, seu nocte dieque libenter
Contero, nec rerum me movet altus honos.
15
Non ego divitias, aurum Crassique requiro
Divitis aut opto regna opulenta Midae.
Sit mihi parva satis bene culto messis in arvo,
Praebeat ut varias pinguis agellus opes.
Sit satis et iunctus casulae qui floreat hortus,
20
Herbarum omne genus mihi suppeditet.
Similus huic custos pauper ponatur, et a me,
Huius sit cultor, Corytinusque senex.
Hinc post haec nobis faciles in amore Camoenae,
Auratam quae dent sollicitare lyram.
25
Meque ingens quercus ramorum protegat umbra,
Arida cum scindit laetifer arva canis.
Te moveant igitur Charites, Federice, sub undis
Eridani, quae te progenuere Deae.
Quaeque sinu alterno puerum fovere sorores,
30
Dum tua nectareo labra liquore rigant.
Incipe Pierios facilis iam promere cantus,
Et subeat menti Calliopea tuae.
Aonia dum plectra moves spatiare sub umbra,
Iam iam mollis erit versus in ore tuo.
35
Et studio desiste gravi, nimioque labore,
Et mecum tales ede poeta iocos.