Francesco Maria Molza varia, 8

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8.

Magnanimi Proceres, quorum haec virtute tenemus

      Regna, ex angustis maxima principiis,

Quo primum laudem vos nomine? quaeve rependam,

      Digna sati vestris carmina pro meritis?

5

Vos regni decus, et columen, gens maxima nostro

      Tantum hoc splendoris additis imperio;

Nam nullis aeque terra Itala gaudet alumnis,

      Neve ullis effert se magis ingeniis.

Sive graves tractet quis doctae Palladis artes,

10

      Seu texat stricto carmina vincta pede;

Et Regum magnas illustret carmine laudes,

      Vel ludat pugnas saeve Cupido tuas.

Quid memorem ut dulcem inter nos spiramus amorem?

      Et quisque alterius subiacet imperiis?

15

Et vos regna manent, regnique insigne corona

      Cuique suo cinget tempora vestra die.

Atque ego qui nutu inter vos nunc cuncta guberno,

      Iam cupio vestro subdere colla iugo.

Felices nimium Reges, felicia regna,

20

      Talia ubi in Regem sunt Procerum studia;

Atque is qui regno inter vos, rerumque potitur

      Summa, animi dubius fluctuat usque tamen,

An vobis, tali ingenio, iucundius ille

      Imperet; an vestro pareat imperio.