9.
Galle potens quondam belloque, et fortibus ausis,
Terrarum merito quem tremuere sola:
O ubi nunc priscum decus, et quaesita sub armis
Illa tibi toties sanguine fama prior?
5
Ten Superum, iustique ferus contemtor et aequi
Hispanus patriis artibus exuperet?
Sume animos, conversa Deum sunt Numina, et ipsum
Iam coepit fatum suppuduisse sui.
Primus caeruleo Rhodanus qua labitur amne
10
Devictos sensit vertere terga Duces.
Pallenti Caesar gemeret cum barbarus ore,
Et tremeret iugulo Gallica Caesa suo.
Nec mora, procurvo fluvius caput extulit antro,
Hostili cupiens se exhilarare fuga.
15
Proiectas volvens rapido cum gurgite parmas
Haesit, et hos rauco mox dedit ore sonos.
Siste fugam, latebrosa tibi se flumina pandunt,
Et praebet vanos hospita terra metus.
Hoc erat hoc Romae Patribus quod saepe vocatis
20
In sacrum Regis solveris ora caput,
Scilicet exciderunt, quae tum sis magna loquutus
Horrida quae venti per mare verba ferant?
Cum te excisurumque urbes, flammisque daturum,
Iactabas saeva Gallica regna manu.
25
Nam te magnanimum poscente in praelia Regem,
Ipsae etiam risum vix tenuere trabes.
Addebat victori animos tibi Bagrada, et Afer,
Qui tua direpto fugerat arma grege;
Quique mari assuetus tantum, subitisque rapinis
30
Bellorum imprudens Arriadenus erat.
Huc huc verte aciem; Rhodanus, non Bragada cursum
Pernegat, atque minas despicit usque tuas.
Non hic Pastorum positis fera praelia castris
Turba ciet, pulsa terga datura tuba,
35
Ordinibus; sed sueta acies turbare iuventus
Belgica, et audaces comminus ire viros.
Arma tenens medio Franciscus in agmine fulget,
Et simul admissis fulminat altus equis.
Fulminat, et Nati fatum suspirat ademti,
40
Qui dira nuper morte peremtus obit.
Quam magno haec olim stabunt tibi funera, Praedo,
Concreta ad tumulum cum statuere coma.
Moxque tuum fassus crimen raptabere circum,
Et voce infelix supplice colla dabis.
45
Desecto donec placentur gutture manes,
Et conspersa tuo sanguine roret humus.
Haec memorans rapidus laxatis fontibus amnis
Murmurat, et venas evocat inde truces.
Insonuere omnes silvae, collesque propinqui
50
Testati luctum, quo potuere sono.
Omnis eo terrore tremens diffugit Iberus,
Nudaque sunt Gallo castra relicta duci.