15.
Qui patitur vitam externis traducere terris,
Et patrii fines deseruisse soli.
Congerat ut grandes cumulos sibi divitis auri,
Findat et innumero pinguia culta bove,
5
Insignesve ferat titulos, et nomina patrum
Extollat, quae post fama loquatur anus;
Illi saeva tenent silices praecordia duri,
Humanumque ferus nil nisi nomen habet.
Scilicet Oceano, et gelida Deus abscidit Alpe,
10
Quae nolit nostris arva teri pedibus;
Ferreus ille tamen, vetitis moriturus in oris,
Aeternum patria sede carere potest.
Huic igitur si mors fati praevenerit annos,
Quam merito iustas inferet illa manus?
15
Tunc sibi quid prosint argenti pondera? quid si
Gemmarum quidquid India mittit, habet?
Quid celebri captas gentes traxisse triumpho?
Aut alio quovis munere partus honos?
Si nec mater adest misero, dulcesque propinqui,
20
Anxius obsequio quisque iuvare suo?
Si nec cara soror, potu quae leniat usque
Arentem vita deficiente sitim?
Postque fleat fratrem extinctum, multoque dolore,
Et lacrymis lectos contumelet cineres?
25
Talia praesentes a me depellite Divi
Immerito, cupidos haec mala habere decet.
Vos celebrare mihi veteres concedite sedes
Patris, et antiquo tura adolere lari.
Tunc laeter ruris placidos habitare recessus,
30
Rusticaque insueta munera obire manu.
Culta seram, valido subigamque novalia tauro;
Nec renuam vitis falce putare comas;
Ac teneros duro scindens de caudice ramos,
Deponam scrobibus vere ineunte cavis.
35
Maturoque legam redolentia tempore poma,
Et condam e pleno dulcia musta lacu.
Ducere nec pudeat ad pabula laeta iuvencos,
Vbera dum saturi plena domum referant.
His felix opibus, de parvo inglorius agro
40
Despiciam insani rostra superba fori.
Huc venies Tyrio interdum praefulgidus ostro,
Spes et cura animi prima, Rodulphe, mei.
Ipse tuo adventu laetus te paupere cultu
Sedulus, et festis excipiam dapibus.
45
Et tecum gelidos fontes, et flumina visam,
Et nemora, et notis antra reposta iugis.
Quod si forte voles magnos circumdare saltus,
Retibus et celeres sollicitare feras.
Ipse sciam quae pascat aper, quae devia cervus,
50
Atque aptis laqueos disposuisse locis.
Ipse vagos tremula venabor arundine pisces,
Altera si capto gaudia pisce voles.
Dulcia tum grati amplexus solatia ruris,
Liberior curis ad tua sacra redi.
55
At tu pone metum, et tristes depone querelas,
Iulia, nec comptum neglige moesta caput.
Neu cupidae teneros macies deformis in artus
Serpat, et niveo defluat ore color.
Namque parata tibi reditus sunt gaudia nostri,
60
Incolumem et servat me tibi sancta Venus.
Quae velit unanimes utinam nos vivere, donec
Extremos claudat tarda senecta dies.