Francesco Maria Molza varia, 117

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


117.

Oceani surdis nihil est crudelius undis,

      Pulchra Venus, rabido es sed tamen orta mari.

Armatum exhorrent caeli pia numina Martem,

      Belligeri tractas tu tamen arma Dei.

5

Suggerit irato Vulcanus fulmina patri,

      Tardipedem amplexu quem Cytherea foves.

Hinc flammas praebet coniux, hinc Marspiter enses,

      Hinc rabiem qui te protulit Oceanus.

Nos vero exitium quod non speremus amantes,

10

      Si Venerem rabies, ira, furorque iuvant?