Francesco Maria Molza varia, 126

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


126.

Obsita ruderibus, saevisque inclusa cavernis

      Nais, cum Latiae diriperentur opes,

Excisae interitum deflebam perdita Romae,

      Aeternum exoptans oculuisse caput.

5

Ecce iterum luci longo post tempore reddor,

      Et datur everso serpere posse foro.

Hoc tamen ingratum est caeli spirabile lumen,

      Liberaquae invitis auctibus ora datur.

Aut igitur tenebris rursum me conde viator,

10

      Fletibus aut nostris tu quoque iunge tuos.