Francesco Maria Molza varia, 135

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


135.

Hoc Accolte tibi decerptum divite ramo

      Vecta tulit Libycis fusca puella vadis.

Quod proprium quamvis late diffundat odorem,

      Virginis ipsa tamen gratius aura facit.

5

Tempus erit pleno properet cum candida cornu,

      Atque uni Accolto commoda tota ferat.