Francesco Maria Molza varia, 136

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


136.

Quod subitura manum chirurgi mentula salva est,

      Atque iterum venis grandibus aucta riget,

De cera hanc factam sacrat Matera Priapo,

      Et testem mentis hanc iubet esse suae.

5

Quod miserum si forte olim non spernat amantem,

      Bruscula, et optanti gaudia laeta ferat,

Tota ardens, Tyrioque caput praecincta cucullo,

      Et Domino tandem concolor ipsa suo,

Ante fores memori pendebit picta tabella,

10

      Quam nec longa olim deleat ulla dies.