Francesco Maria Molza varia, 187

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


187. de morte Totii

Ardebat, venis ingens, et vulnus alebat

      Totus, et insani Totus amoris erat.

Seque, suamque animam pulchrae donarat amicae,

      Quicquid fortunae, quicquid habebat opum.

5

A qua cum varia falli se nosceret arte,

      Nec posset strictis solvere se laqueis;

Finivit laqueo vitam, non ut sibi vitam,

      Quae sua iampridem non erat, arriperet;

Verum ut quod dederat dono spoliaret amicam,

10

      Illius et vitae nescio quid raperet.

Felix morte fuit, quoniam tunc mortuus, est cum

      Nil potuit vitae perdere, nil animae.