4. ad Furniam
Ignea quam rapidis instet fervoribus aestas
Et vexet nimius corpora fessa calor,
Vt morbi ingeminent tristes, ut funera vulgo
Densentur, siccos sole ferente dies,
5
Aspice, quae teneris aeternum haesura medullis
Sola mei es cordis certa reperta quies,
Et te fallacis capiant mala taedia vulgi,
Furnia, et Argei commoda ruris ama.
Hic fluviis acres ambo solabimur aestus,
10
Et gelidas umbras glauca salicta dabunt.
Montivagi occurrent, sylvestria numina, Panes
Et tua miscebunt nomina coelitibus:
Difficile his vultu fueris discrimen in uno,
Diceris Pallas queis modo dicta Venus.
15
Errantem densa lustrabunt saepe corona,
Laudibus et cupient grandia posse tuis,
Pro quibus apricos in serta nitentia flores
Disponent capiti mollia vincla tuo.
Caerea pars tenui et subter lucentia lana
20
Poma ferent, uncis moraque rapta rubis,
Pars calathis croceos viridi cum fronde racemos
Expedient, et quae plurima rura ferunt.
Herbosae hic aliquis post nota umbracula saepis
Prostratus lenes dividet ore modos,
25
Et nunc cervicem roseam, nunc caerea dicet
Brachia, nunc aptas corda movere manus,
Post laetae attingens tam rarum frontis honorem,
Plurimus in gemino sydere frontis erit.
Hos igitur propera ad lusus, tibi candida Nymphae
30
Mella ferunt, coetus concelebrantque pios.
Rumpe moras, ripis pridem te flumina amoenis
Et Tyburtini littoris ora vocat,
Ipsa tibi assultant latos armenta per agros,
Largius et solitas terra ministrat opes.
35
Hic tibi qui mentem oblectet prospectus eunti
Arboreum secto limite quadrat iter,
Et passim laetis ulmi cum vitibus umbras
Associant, picto cespite terra viret.
In medio placidis fons est argenteus undis,
40
Pinguis et irriguas ebibit hortus aquas,
Sufficit et pecori fugiens per gramina rivus
Et dulci trepidat lata per arva sono.
Parte alia hunc apibus detorquet plumbea parcis
Fistula, quae mammis scinditur innumeris:
45
Exiguum in rorem tumidis ructata papillis
Frangitur, et tenues efficit unda lacus;
Cecropia huc tuto properant examina aquatum,
Et strepit arguto murmure laetus ager.
Non hic mordaces surgunt per pectora curae,
50
Nec somnos adimit buccina adunca leves,
Non hic bella vigent, caedes, non ferrea iura
Insanique absunt tristia damna fori,
Sed Cereris si certa fides, si munera Bacchus
Spondeat, et largo terra alimenta sinu,
55
Laetitia, plausuque fremunt felicia rura,
Ipsa impulsa novis vocibus antra sonant:
Insultat pecus omne solo, viridesque per herbas
Cornibus obnixis praelia taurus amat,
Et reclinati pastorum in gramine coetus
60
Dicunt sylvestri carmina vincta pede.
Nunc iaculo certasse iuvat, nunc robore plantae
Certa sibi quisquis praemia victor habet:
Ille pedo, hic molli victor donabitur haedo,
Hic placidam niveo vellere gestat ovem.
65
Decurrunt studiosa soli bona numina culti,
Contingi et nostro lumine laeta sinunt.
Interpellati non hic deflentur amores,
Nec laesam queritur quisquam in amore fidem,
Sed corylos inter densas in valle reducta
70
Ille suam alloquitur, comminus illa suum.
Degeret hanc olim ut vitam, Venus aurea coelo
Mutavit sylvas lanigerosque greges,
Dumque suum gremio retinet pulcherrima Adonim
Et iungit socium, nocte iuvante, latus,
75
Aut pueri teretes onerat cervice lacertos,
Languenti coelum defluit ex animo.
O quotiens, celeres ageret dum monte lacaenas,
Sustinuit duris crura notare rubis!
O quotiens, seri excedens sub vesperis umbras,
80
Compulit immundos in sua tecta greges!
Saepe etiam dulci stetit ad mulctralia cantu,
Coelesti cum sunt ubera pressa manu.
Aligeri accurrunt pueri, positisque sagittis
Suscitat ille ignem matris ad arbitrium,
85
Alter iucundo pariter famulatus amore
Ingerit ardenti ligna facesque foco.
Ignavum pecus hic myrto frondente coercet,
Dulcibus alloquiis consonat omne nemus:
Et dum paulatim primus concrescere lactis
90
Incipit et niveo cogitur orbe liquor
Detorquet roseam fragrantia ad oscula furtim
Cervicem et tacito murmurat ore Dea.
Eia age ne sylvas neu ruris gaudia temne
Furnia, quae Superi quae colit alma Venus.
95
Nunc choreae cantusque decent dum fortior aetas,
Dum viget incolumis laeta per ora color:
Pellet canities lascivos arida amores,
Nec semper faciles experiere Deos.
Maximus ipse Leo celsas, quas condidit, arces
100
Pacato aeternum, si licet, orbe colat,
Inque graves Persas ferrum destringat, et ultra
Oceani fines proroget imperium.